previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

50. plus crimina eo die quam defensio valuisset, ni altercationem in serum perduxissent. dimittitur senatus in ea opinione ut negaturus triumphum fuisse [p. 174] videretur. postero die et cognati amicique Cn.1 Manlii summis opibus adnisi sunt, et auctoritas seniorum valuit, [3?] negantium exemplum proditum memoriae esse, ut imperator, qui devictis perduellibus, confecta provincia exercitum reportasset, sine curru et laurea privatus inhonoratusque urbem iniret. hic pudor malignitatem vicit, triumphumque frequentes decreverunt.

[4] oppressit deinde mentionem memoriamque omnem contentionis huius maius et cum maiore et clariore viro certamen ortum. [5] P. Scipioni Africano, ut Valerius Antias auctor est, duo Q. Petillii diem dixerunt. id prout cuiusque ingenium erat interpretabantur. [6] alii non tribunos plebis, sed universam civitatem quae id pati posset incusabant: [7] duas maximas orbis terrarum urbes ingratas uno prope tempore in principes inventas, Romam ingratiorem, si quidem victa Carthago victum Hannibalem in exilium expulisset, Roma victrix victorem Africanum expellat. [8] alii, neminem unum civem tantum eminere2 debere ut legibus interrogari non possit; nihil tam aequandae libertatis esse quam potentissimum quemque posse dicere causam. [9] quid autem tuto cuiquam, nedum summam rem publicam, permitti, si ratio non sit reddenda? qui ius aequum pati non possit, in eum [p. 176] vim haud iniustam esse. [10] haec agitata sermonibus,3 donec dies causae dicendae venit. nec alius antea quisquam nec ille ipse Scipio consul censorve maiore omnis generis hominum frequentia quam reus illo die in forum est deductus. [11] iussus dicere causam sine ulla criminum mentione orationem adeo magnificam de rebus ab se gestis est exorsus ut satis constaret neminem umquam neque melius neque verius laudatum esse. [12] dicebantur enim ab eo eodem4 animo ingenioque quo5 gesta erant, et aurium fastidium aberat, quia pro periculo non in gloriam referebantur.

1 A.U.C. 567

2 un. civ. tan. em. ed. frobeniana 1535: un. tan. em. ciu. ς.

3 A.U.C. 567

4 eo eodem P. Burman: eodem ς.

5 quo P. Burman: a quo ς.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1873)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
hide References (26 total)
  • Commentary references to this page (10):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.34
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.8
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.50
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.52
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.37
  • Cross-references to this page (10):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (6):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: