Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
4. consuli ad Ambraciam advenienti magni
operis oppugnatio visa est. Ambracia tumulo aspere
subiecta est; Perranthem incolae vocant.
[2]
urbs, qua
murus vergit in campos et flumen, occidentem, arx,
quae imposita tumulo est, orientem spectat.
[3]
amnis
Aretho ex Athamania fluens cadit in sinum maris ab
nomine propinquae urbis Ambracium appellatum.
praeterquam quod1 hinc amnis munit,
[4?]
hinc tumuli, muro quoque firmo saepta erat, patente in circuitu
paulo amplius quattuor milia passuum.
[5]
Fulvius
bina a campo castra, modico inter se distantia intervallo, unum castellum loco edito contra arcem
obiecit;
[6]
ea omnia vallo atque fossa ita2 iungere [p. 14]
parat, ne exitus inclusis ab urbe neve aditus foris ad3 auxilia intromittenda esset. ad famam oppugnationis Ambraciae Stratum iam edicto Nicandri praetoris convenerant4 Aetoli.
[7]
inde primo copiis omnibus ad prohibendam obsidionem venire in animo fuerat; dein, postquam urbem iam magna ex parte operibus saeptam viderunt, Epirotarum trans flumen loco plano castra posita esse, dividere copias placuit.
[8]
cum mille expeditis Eupolemus Ambraciam profectus
per nondum commissa inter se munimenta urbem
intravit.
[9]
Nicandro cum cetera manu primo Epirotarum castra nocte aggredi consilium fuerat haud
facili ab Romanis auxilio, quia flumen intererat;
[10]
dein, periculosum inceptum ratus, ne qua sentirent
Romani et regressus5 inde in tuto non esset, deterritus ab hoc consilio ad depopulandam Acarnaniam iter convertit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.