previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

37. hieme ea qua haec Romae gesta sunt, ad Cn. Manlium consulem primum, dein1 pro consule, hibernantem in Asia, legationes undique ex omnibus civitatibus gentibusque, quae cis Taurum montem incolunt, conveniebant. [2] et ut clarior nobiliorque victoria Romanis de rege Antiocho fuit quam de Gallis, ita laetior sociis erat de Gallis quam de Antiocho. [3] tolerabilior regia servitus fuerat quam feritas immanium barbarorum incertusque in dies terror, quo velut tempestas eos populantes inferret.2 itaque, [4?] ut quibus libertas Antiocho pulso, pax Gallis domitis data esset, non gratulatum modo venerant sed coronas etiam aureas pro suis quaeque facultatibus attulerant. [5] et ab Antiocho legati et ab ipsis Gallis, ut pacis leges dicerentur, et ab Ariarathe rege Cappadocum venerunt ad veniam petendam luendamque pecunia noxam, quod auxiliis Antiochum iuvisset.3 [p. 122] Huic sescenta talenta argenti sunt imperata; [6] Gallis4 responsum, cum Eumenes rex venisset, tum daturum iis leges.5 civitatium legationes cum benignis responsis, laetiores etiam quam venerant, dimissae. [7] Antiochi legati pecuniam in Pamphyliam frumentumque ex pacto cum L. Scipione foedere iussi advehere; eo se cum exercitu venturum. [8] principio deinde veris lustrato exercitu profectus die octavo Apameam venit. ibi triduum stativis habitis, tertiis rursus ab Apamea castris in Pamphyliam, quo pecuniam frumentumque regios convehere iusserat, pervenit. [9] duo milia et quingenta6 talenta argenti accepta Apameam deportantur; frumentum exercitui dividitur. inde ad Pergam ducit, quae una in iis locis regio tenebatur praesidio. [10] appropinquanti praefectus praesidii obvius fuit, triginta dierum tempus petens ut regem Antiochum de urbe tradenda consuleret. [11] dato tempore ad eam diem praesidio decessum est.7 a Perga L. Manlio fratre cum quattuor milibus militum Oroanda8 ad reliquum pecuniae ex eo quod pepigerant exigendum misso, ipse, quia Eumenem regem et decem legatos ab Roma Ephesum audierat venisse, iussis sequi Antiochi legatis Apameam exercitum reduxit.

1 dein ς: deinde in B.

2 inferret ς: inferet B.

3 iuuisset ς: iuuissent B.

4 A.U.C. 566

5 leges ed. frobeniana1535: legem Bς.

6 Duo milia et quingenta rubens: mille et quinquaginta Bς.

7 praesidio decessum est ed. frobeniana1535: decessit praesidio et Bς.

8 oroanda ς: om., spat. rel., B.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1873)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1873)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
hide References (23 total)
  • Commentary references to this page (6):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.1
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.14
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.55
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.55
  • Cross-references to this page (13):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (4):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: