Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
31. Philopoemen praetor, iam inde ab initio
exulum causae amicus,1 et auctor semper Achaeis minuendi opes et auctoritatem Lacedaemoniorum,
concilium querentibus dedit,
[2?]
decretumque referente
eo factum est, cum in2 fidem Achaeorum tutelamque T. Quinctius et Romani Laconicae orae castella
[p. 104]
et vicos tradidissent et, cum abstinere iis ex foedere3 Lacedaemonii deberent, Las4 vicus oppugnatus esset, caedesque ibi facta, qui eius rei auctores adfinesque essent, nisi dederentur Achaeis, violatum videri foedus.
[3]
ad exposcendos eos legati extemplo Lacedaemonem missi sunt. id imperium adeo superbum et indignum Lacedaemoniis visum est5 ut, si antiqua civitatis fortuna esset, haud dubie arma extemplo capturi fuerint.
[4]
maxime autem consternavit eos metus, si semel primis imperiis oboediendo iugum accepissent,6 ne, id quod iam diu moliretur Philopoemen, exulibus Lacedaemonem traderet.
[5]
furentes igitur ira triginta hominibus ex factione, cum qua consiliorum aliqua societas Philopoemeni atque exulibus erat, interfectis decreverunt renuntiandam societatem Achaeis legatosque extemplo Cephallaniam mittendos, qui consuli M. Fulvio quique Romanis Lacedaemonem dederent orarentque eum,
[6?]
ut veniret in Peloponnesum ad urbem Lacedaemonem
in fidem dicionemque populi Romani accipiendam.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.