Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2. Philippus audita defectione Athamaniae cum
sex milibus armatorum profectus ingenti celeritate
Gomphos pervenit.
[2]
ibi relicta maiore parte exercitus—neque enim ad tanta itinera sufficerent—cum
duobus milibus1 Athenaeum, quod unum a praesidio suo retentum fuerat, pervenit.
[3]
inde proximis
temptatis cum facile animadvertisset cetera hostilia
esse, Gomphos regressus omnibus copiis simul in
Athamaniam redit.
[4]
Xenonem inde cum mille
peditibus praemissum Aethopiam occupare iubet,
opportune Argitheae imminentem;
[5]
quem ubi teneri
ab suis locum vidit, ipse circa templum Iovis Acraei
posuit castra. ibi unum diem foeda tempestate
retentus, postero die ducere ad Argitheam intendit.
[6]
euntibus extemplo apparuere Athamanes in tumulos
imminentes viae discurrentes. ad quorum conspectum constitere prima signa, totoque2 agmine
[7?]
pavor et trepidatio erat et pro se quisque quidnam futurum esset cogitare, si in valles subiectas rupibus
agmen foret demissum.
[8]
haec tumultuatio regem
cupientem si se sequerentur raptim evadere angustias,
revocare primos et eadem qua venerat via referre
coegit signa. Athamanes primo ex intervallo quieti
sequebantur;
[9]
postquam Aetoli se coniunxerunt, hos,
ut ab tergo agmini instarent, reliquerunt, ipsi ab
[p. 8]
lateribus se circumfuderunt,
[10?]
quidam per notas calles3 breviore via praegressi transitus insedere; tantumque tumultus Macedonibus est iniectum, ut fugae magis effusae quam itineris ordinati modo multis armis
virisque relictis flumen traiecerint.4
[11]
hic finis sequendi fuit. inde tuto Macedones Gomphos et a Gomphis in Macedoniam redierunt.
[12]
Athamanes Aetolique Aethopiam ad Xenonem ac mille Macedonas opprimendos undique concurrerunt.
[13]
Macedones parum5 loco freti ab Aethopia in altiorem deruptioremque undique tumulum concessere; quo pluribus ex locis aditu invento expulere eos Athamanes,
[14?]
dispersosque et per invia atque ignotas rupes iter fugae non expedientis partim ceperunt partim interfecerunt. multi pavore in derupta praecipitati; perpauci cum Xenone ad regem evaserunt. postea
per indutias sepeliendi caesos potestas facta est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.