Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
55.
Ser. Sulpicio deinde referente, quem rogatione Petillia quaerere vellent, Q.
[2]
Terentium Culleonem patres iusserunt. ad hunc praetorem, adeo amicum Corneliae familiae, ut, qui Romae
mortuum elatumque P. Scipionem—est enim ea
quoque fama—tradunt, pilleatum, sicut in triumpho
ierat, in funere quoque ante lectum isse memoriae
prodiderint, et ad Portam Capenam mulsum prosecutis funus dedisse, quod ab eo inter alios captivos
in Africa ex hostibus receptus esset,
[3]
aut adeo inimicum eundem, ut propter insignem simultatem ab ea
factione, quae adversa Scipionibus erat, delectus sit
potissimum ad quaestionem exercendam—;
[4]
ceterum
ad hunc nimis aequum aut iniquum praetorem reus
extemplo factus L. Scipio. simul et delata et recepta
nomina legatorum eius,
[5]
A. et L. Hostiliorum Catonum, et C. Furii Aculeonis quaestoris et, ut omnia
contacta societate peculatus viderentur, scribae quoque
duo et accensus. L. Hostilius et scribae et accensus,
priusquam de Scipione iudicium fieret, absoluti sunt,
Scipio et A. Hostilius legatus et C. Furius damnati:
[6]
quo commodior pax Antiocho daretur, Scipionem sex
milia pondo auri, quadringenta octoginta argenti plus
accepisse,
[7]
quam in aerarium retulerit, A. Hostilium
octoginta pondo auri, argenti quadringenta tria, Furium quaestorem auri pondo centum triginta, argenti
ducenta.
[8]
has ego summas auri et argenti relatas
apud Antiatem inveni. in L. Scipione malim equidem
librarii mendum quam mendacium scriptoris esse in
summa auri atque argenti;
[9]
similius enim veri est
argenti quam auri maius pondus fuisse, et potius
quadragiens quam ducentiens quadragiens litem aestimatam,
[10]
ea magis, quod tantae summae rationem etiam
[p. 411]
ab ipso P. Scipione requisitam esse in senatu tradunt,
[11]
librumque rationis eius cum Lucium fratrem adferre
iussisset,
[12]
inspectante senatu suis ipsum manibus concerpsisse indignantem, quod, cum bis milliens in aerarium intulisset, quadragiens ratio ab se posceretur.
[13]
ab eadem fiducia animi, cum quaestores pecuniam ex
aerario contra legem promere non auderent, poposcisse
clavis et se aperturum aerarium dixisse, qui, ut clauderetur, effecisset.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.