Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
53.
adiecit decreto indignationem:
'sub pedibus vestris stabit, tribuni, domitor ille Africae
Scipio?
[2]
ideo quattuor nobilissimos duces Poenorum
in Hispania, quattuor exercitus fudit fugavitque; ideo
Syphacem cepit, Hannibalem devicit, Carthaginem
vectigalem nobis fecit, Antiochum—
[3]
recipit enim
fratrem consortem huius gloriae L. Scipio—ultra
iuga Tauri emovit, ut duobus Petilliis succumberet?
[4]
vos de P. Africano palmam peti feretis? nullisne meritis suis, nullis nostris honoribus umquam in arcem
tutam et velut sanctam clari viri pervenient, ubi, si
non venerabilis, inviolata saltem senectus eorum considat?'
[5]
movit et decretum et adiecta oratio non ceteros modo, sed ipsos etiam accusatores, et deliberaturos
se, quid iuris sui et officii esset, dixerunt.
[6]
senatus
deinde concilio plebis dimisso haberi est coeptus. ibi
gratiae ingentes ab universo ordine, praecipue a consularibus senioribusque, Ti. Graccho actae sunt, quod
rem publicam privatis simultatibus potiorem habuisset,
[7]
et Petillii vexati sunt probris, quod splendere aliena
invidia voluissent et spolia ex Africani triumpho peterent.
[8]
silentium deinde de Africano fuit. vitam
Literni egit sine desiderio urbis; morientem rure eo
ipso loco sepeliri se iussisse ferunt monumentumque
ibi aedificari, ne funus sibi in ingrata patria fieret.
[9]
vir memorabilis, bellicis tamen quam pacis artibus
memorabilior. nobiior prima pars vitae quam postrema fuit, quia in iuventa bella adsidue gesta, cum
[p. 409]
senecta res quoque defloruere, nec praebita est materia
ingenio.
[10]
quid ad primum consulatum secundus, etiam
si censuram adicias? quid Asiatica legatio, et valetudine adversa inutilis et filii casu deformata et post
reditum necessitate aut subeundi iudicii aut simul
cum patria deserendi?
[11]
Punici tamen belli perpetrati,
quo nullum neque maius neque periculosius Romani
gessere, unus praecipuam gloriam tulit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.