Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
32.
id ubi legati ad Achaeos rettulerunt, omnium
civitatium, quae eius concilii erant, consensu bellum
Lacedaemoniis indictum est. ne extemplo gereretur,
[2]
hiems impediit; incursionibus tamen parvis, latrocinii
magis quam belli modo, non terra tantum sed etiam
navibus a mari fines eorum vastati.
[3]
hic tumultus
consulem Peloponnesum adduxit, iussuque eius Elin
concilio indicto Lacedaemonii ad disceptandum acciti.
[4]
magna ibi non disceptatio modo sed altercatio fuit,
cui consul, cum alia satis ambitiose partem utramque
fovendo incerta respondisset, una denuntiatione, ut
bello abstinerent, donec Romam ad senatum legatos
misissent, finem imposuit.
[5]
utrimque legatio missa
Romam est. exules quoque Lacedaemoniorum suam
causam legationemque Achaeis iniunxerunt.
[6]
Diophanet et Lycortas, Megalopolitani ambo, principes legationis Achaeorum fuerunt, qui, dissidentes in re publica,
tum quoque minime inter se convenientis orationes
habuerunt.
[7]
Diophanes senatui disceptationem omnium
rerum permittebat: eos optime controversias inter
Achaeos ac Lacedaemonios finituros esse;
[8]
Lycortas
ex praeceptis Philopoemenis postulabat, ut Achaeis
ex foedere ac legibus suis, quae decressent, agere liceret, libertatemque sibi illibatam, cuius ipsi auctores.
[9]
essent, praestarent. magnae auctoritatis apud Romanos tum gens Achaeorum erat; novari tamen nihil
de Lacedaemoniis placebat. ceterum responsum ita
perplexum fuit, ut et Achaei sibi de Lacedaemone
permissum acciperent,
[10]
et Lacedaemonii non omnia
concessa iis interpretarentur. hac potestate immodice
Achaei ac superbe usi sunt. Philopoemeni continuatur
magistratus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.