Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
21.
Galli et ab duobus lateribus satis fidentes invia esse, ab ea parte, quae in
meridiem vergeret, ut armis clauderent viam, quattuor
milia fere armatorum ad tumulum imminentem viae
minus mille passuum a castris occupandum mittunt,
[2]
eo se rati veluti castello iter impedituros. quod ubi
Romani viderunt, expediunt sese ad pugnam. ante
signa modico intervallo velites eunt et ab Attalo
Cretenses sagittarii et funditores et Tralli et Thraeces;
[3]
signa peditum, ut per arduum, leni gradu ducuntur,
[4]
ita prae se habentium scuta, ut missilia tantum vitarent, pede collato non viderentur pugnaturi. missilibus ex intervallo loci proelium commissum est, primo
par, Gallos loco adiuvante, Romanos varietate et copia
telorum; procedente certamine nihil iam aequi erat.
scuta longa ceterum ad amplitudinem corporum parum
lata, et ea ipsa plana, male tegebant Gallos.
[5]
nec
tela iam alia habebant praeter gladios, quorum, cum
manum hostis non consereret, nullus usus erat.
[6]
saxis
nec modicis, ut quae non praeparassent, sed quod
cuique temere trepidanti ad manum venisset, et ut
insueti, nec arte nec viribus adiuvantes ictum, utebantur.
[7]
sagittis glande iaculis incauti et ab omni
parte configebantur nec, quid agerent, ira et pavore
occaecatis animis cernebant, et erant deprensi genere
pugnae, in quod minime apti sunt.
[8]
nam quemadmodum
[p. 374]
comminus, ubi in vicem pati et inferre vulnera
licet, accendit ira animos eorum, ita, ubi ex occulto
et procul levibus telis vulnerantur, nec, quo ruant
caeco impetu, habent, velut ferae transfixae in suos
temere incurrunt.
[9]
detegebat vulnera eorum, quod
nudi pugnant, et sunt fusa et candida corpora, ut
quae numquam nisi in pugna nudentur; ita et plus
sanguinis ex multa carne fundebatur, et foediores patebant plagae, et candor corporum magis sanguine atro
maculabatur.
[10]
sed non tam patentibus plagis moventur;
interdum insecta cute, ubi latior quam altior plaga
est, etiam gloriosius se pugnare putant;
[11]
iidem, cum
aculeus sagittae aut glandis abditae introrsus tenui
vulnere in speciem urit, et scrutantis, qua evellant,
telum non sequitur, tum in rabiem et pudorem tam
parvae perimentis versi pestis prosternunt corpora
humi, sicut tum passim procumbebant;
[12]
alii ruentes in
hostem undique configebantur et, cum comminus venerant, gladiis a velitibus trucidabantur.
[13]
hic miles
tripedalem parmam habet et in dextera hastas, quibus
eminus utitur; gladio Hispaniensi est cinctus; quodsi
pede collato pugnandum est, translatis in laevam hastis
stringit gladium.
[14]
pauci iam supererant Gallorum, qui,
postquam ab levi armatura superatos se viderunt et
instare legionum signa, effusa fuga castra repetunt
pavoris et tumultus iam plena, ut ubi feminae puerique et alia imbellis turba permixta esset.
[15]
Romanos
victores deserti fuga hostium acceperunt tumuli.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.