Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
14.
tertio inde die ad Casum amnem perventum; inde profecti Erizam urbem primo impetu ceperunt.
[2]
ad Thabusion castellum imminens flumini
Indo ventum est, cui fecerat nomen Indus ab elephanto
deiectus.
[3]
haud procul a Cibyra aberant, nec legatio
ulla a Moagete, tyranno civitatis eius, homine ad omnia infido atque importuno, veniebat.
[4]
ad temptandum
eius animum C. Helvium cum quattuor milibus peditum et quingentis equitibus consul praemittit huic
agmini iam finis ingredienti legati occurrerunt nuntiantes paratum esse tyrannum imperata facere;
[5]
orabant,
[p. 365]
ut pacatus finis iniret cohiberetque a populatione
agri militem, et in corona aurea quindecim talenta
adferebant.
[6]
Helvius integros a populatione agros servaturum pollicitus ire ad consulem legatos iussit.
[7]
quibus eadem referentibus consul 'neque Romani' inquit 'bonae voluntatis ullum signum erga nos tyranni
habemus, et ipsum talem esse inter omnes constat,
[8]
ut de poena eius magis quam de amicitia nobis cogitandum sit.' perturbati hac voce legati nihil aliud
petere, quam ut coronam acciperet veniendique ad
eum tyranno potestatem et copiam loquendi ac purgandi se faceret.
[9]
permissu consulis postero die in
castra tyrannus venit, vestitus comitatusque vix ad
privati modice locupletis habitum, et oratio fuit summissa et infracta, extenuantis opes suas urbiumque
suae dicionis egestatem querentis.
[10]
erant autem sub
eo praeter Cibyram Sylleum et ad Limnen quae appellatur. ex his, ut se suosque spoliaret, quinque et
viginti talenta se confecturum, prope ut diffidens, pollicebatur. '
[11]
enimvero' inquit consul 'ferri iam ludificatio ista non potest. parum est non erubuisse
absentem, cum per legatos frustrareris nos; praesens
quoque in eadem perstas impudentia.
[12]
quinque et viginti talenta tyrannidem tuam exhaurient? quingenta
ergo talenta nisi triduo numeras, populationem in
agris, obsidionem in urbe expecta.'
[13]
hac denuntiatione
conterritus perstare tamen in pertinaci simulatione
inopiae.
[14]
et paulatim illiberali adiectione nunc per
cavillationem, nunc precibus et simulatis lacrimis ad
centum talenta est perductus. adiecta decem milia
medimnum frumenti. haec omnia intra sex dies exacta.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.