Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
13.
fanum ibi augustum Apollinis
et oraculum; sortes versibus haud inconditis dare
vates dicuntur.
[2]
hinc alteris castris ad Harpasum flumen ventum est, quo legati ab Alabandis venerunt,
[3]
ut castellum, quod ab ipsis nuper descisset, aut auctoritate aut armis cogeret iura antiqua pati. eodem
et Athenaeus, Eumenis et Attali frater, cum Cretense
Leuso et Corrago Macedone venit; mille pedites mixtarum gentium et trecentos equites secum adduxerunt.
[4]
consul tribuno militum misso cum modica manu castellum vi cepit, captum Alabandensibus reddit. ipse
nihil via degressus ad Antiochiam super Maeandrum
amnem posuit castra.
[5]
huius amnis fontes Celaenis
oriuntur. Celaenae urbs caput quondam Phrygiae fuit;
migratum inde haud procul veteribus Celaenis, novaeque
[p. 364]
urbi Apameae nomen inditum ab Apama sorore
Seleuci regis.
[6]
et Marsyas amnis, haud procul a Maeandri fontibus oriens, in Maeandrum cadit, famaque
ita tenet, Celaenis Marsyan cum Apolline tibiarum
cantu certasse.
[7]
Maeander ex arce summa Celaenarum
ortus, media urbe decurrens, per Caras primum, deinde
Ionas in sinum maris editur, qui inter Prienen et
Miletum est.
[8]
ad Antiochiam in castra consulis Seleucus, Antiochi filius, ex foedere icto cum Scipione
ad frumentum exercitui dandum venit.
[9]
parva disceptatio de Attali auxiliaribus orta est, quod Romano
tantum militi pactum Antiochum ut daretur frumentum Seleucus dicebat.
[10]
discussa ea quoque est constantia
consulis, qui misso tribuno edixit, ne Romani milites
acciperent, priusquam Attali auxilia accepissent.
[11]
inde
ad Gordiutichos quod vocant processum est. ex eo
loco ad Tabas tertiis castris perventum. in finibus
Pisidarum posita urbs est, in ea parte, quae vergit
ad Pamphylium mare. integris viribus regionis eius
feroces ad bellandum habebat viros.
[12]
tum quoque
equites in agmen Romanum eruptione facta haud
modice primo impetu turbavere; deinde. ut apparuit
nec numero se nec virtute pares esse, in urbem compulsi veniam erroris petebant, dedere urbem parati.
[13]
quinque et viginti talenta argenti et decem milia medimnum tritici imperata; ita in deditionem accepti.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.