previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

21. Galli et ... ab duobus lateribus satis fidentes invia esse, ab ea parte, quae in meridiem vergeret, ut armis clauderent viam, quattuor milia fere armatorum ad tumulum imminentem viae minus mille passuum a castris occupandum mittunt, eo se rati veluti castello iter impedituros. [2] quod ubi Romani viderunt, expediunt sese ad pugnam. ante signa modico intervallo velites eunt et ab Attalo Cretenses sagittarii et funditores et Tralli et Thraeces; [3] [p. 305] signa peditum, ut per arduum, leni gradu 1ducuntur, ita prae se habentium scuta, ut missilia tantum vitarent, pede collato non viderentur pugnaturi. [4] missilibus ex intervallo loci proelium commissum est, primo par, Gallos loco adiuvante, Romanos varietate et copia telorum; procedente certamine nihil iam aequi erat. scuta longa ceterum ad amplitudinem corporum parum lata, et ea ipsa plana, male tegebant Gallos. [5] nec tela iam alia habebant praeter gladios, quorum, cum manum hostis non consereret, nullus usus erat. [6] saxis nec modicis, ut quae non praeparassent, sed quod cuique temere trepidanti ad manum venisset, et ut insueti, nec arte nec viribus adiuvantes ictum, utebantur. [7] sagittis glande iaculis incauti et ab omni parte configebantur nec, quid agerent, ira et pavore occaecatis animis cernebant, et erant deprensi genere pugnae, in quod minime apti sunt. [8] nam quemadmodum comminus, ubi in vicem pati et inferre vulnera licet, accendit ira animos eorum, ita, ubi ex occulto et procul levibus telis vulnerantur, nec, quo ruant caeco impetu, habent, velut ferae transfixae in suos temere incurrunt. [9] [p. 306] detegebat vulnera eorum, quod nudi pugnant, et sunt fusa et candida corpora, ut 2quae numquam nisi in pugna nudentur; ita et plus sanguinis ex multa carne fundebatur, et foediores patebant plagae, et candor corporum magis sanguine atro maculabatur. [10] sed non tam patentibus plagis moventur; interdum insecta cute, ubi latior quam altior plaga est, etiam gloriosius se pugnare putant; [11] iidem, cum aculeus sagittae aut glandis abditae introrsus tenui vulnere in speciem urit, et scrutantis, qua evellant telum non sequitur, tum in rabiem et pudorem tam parvae perimentis versi pestis prosternunt corpora humi. [12] sic tum passim procubuere; alii ruentes in hostem undique configebantur et, cum comminus venerant, gladiis a velitibus trucidabantur. [13] hic miles tripedalem parmam habet et in dextera hastas, quibus eminus utitur, gladio Hispaniensi est cinctus; quodsi pede collato pugnandum est, translatis in laevam hastis stringit gladium. [14] [p. 307] pauci iam supererant Gallorum, qui, postquam ab levi armatura superatos se viderunt et instare legionum signa, effusa fuga castra repetunt pavoris et tumultus iam 3plena, ut ubi feminae puerique et alia imbellis turba permixta esset. [15] Romanos victores deserti fuga hostium acceperunt tumuli.

1 a. Ch. 189.

2 a. u. 565.

3 a. Ch. 189.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1873)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus Latin (Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
hide References (34 total)
  • Commentary references to this page (7):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.4
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.49
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.51
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.35
  • Cross-references to this page (12):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Olympus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Parma
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pugnae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Scutum
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Senatus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Velites
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cretenses
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Creusa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Euboea
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Galli
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), EXE´RCITUS
    • Smith's Bio, C. He'lvius
  • Cross-references in general dictionaries to this page (15):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: