Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
11. [p. 283]diu iactati Aetoli tandem, ut condiciones pacis convenirent, effecerunt. 1 fuerunt autem hae:
[2]
“imperium maiestatemque populi Romani gens Aetolorum conservato sine dolo malo; ne quem exercitum, qui adversus socios amicosque eorum ducetur, per fines suos transire sinito, neve ulla ope iuvato;
[3]
hostis eosdem habeto quos populus Romanus, armaque in eos ferto, bellumque pariter gerito;
[4]
perfugas fugitivos captivos reddito Romanis sociisque, praeterquam si qui capti, cum domos redissent, iterum capti sunt, aut si qui eo tempore ex iis capti sunt, qui tum hostes erant Romanis, cum intra praesidia Romana Aetoli essent;
[5]
aliorum qui comparebunt intra dies centum Corcyraeorum magistratibus sine dolo malo tradantur; qui non comparebunt, quando quisque eorum primum inventus erit, reddatur;
[6]
[p. 284] obsides quadraginta arbitratu consulis 2Romanis dato ne minores duodecim annorum neu maiores quadraginta,
[7]
obses ne esto praetor, praefectus equitum, scriba publicus, neu quis, qui ante obses fuit apud Romanos;
[8]
Cephallania extra pacis leges esto.” de pecuniae summa, quam penderent, pensionibusque eius nihil ex eo, quod cum consule convenerat, mutatum; pro argento si aurum dare mallent, darent, convenit, dum pro argenteis decem aureus unus valeret.
[9]
[p. 285] “quae urbes, qui agri, qui homines Aetolorum iuris aliquando fuerunt, qui eorum T. Quinctio Cn. Domitio consulibus postve eos consules aut armis subacti aut voluntate in dicionem populi Romani venerunt, ne quem eorum Aetoli recepisse velint; Oeniadae cum 3urbe agrisque Acarnanum sunto.” his legibus foedus ictum cum Aetolis est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.