Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
3. priusquam consules in provincias proficiscerentur, prodigia per pontifices procurari placuit.
[p. 298]
[2]
Romae Iunonis Lucinae templum de caelo tactum1 erat ita ut fastigium valvaeque deformarentur;
Puteolis pluribus locis murus et porta fulmine icta
et duo homines exanimati;
[3]
nursiae sereno satis
constabat nimbum ortum; ibi quoque duos liberos
homines exanimatos; terra apud se pluvisse Tusculani—nuntiabant, et Reatini mulam in agro suo
peperisse.
[4]
ea procurata, Latinaeque instauratae,
quod Laurentibus pars carnis2 quae dari debet data non fuerat.
[5]
supplicatio quoque earum religionum causa fuit quibus diis decemviri ex libris ut fieret
ediderunt.
[6]
decem ingenui, decem virgines, patrimi
omnes matrimique, ad id sacrificium adhibiti, et decemviri nocte lactentibus rem divinam fecerunt.
[7]
P. Cornelius Scipio Africanus, priusquam proficisceretur, fornicem in Capitolio adversus viam qua in Capitolium escenditur, cum signis septem auratis et
equis duobus et marmorea duo labra ante fornicem
posuit.
[8]
per eosdem3 dies principes Aetolorum tres et quadraginta, inter quos Damocritus et frater eius
erant, ab duabus cohortibus missis a M'. Acilio
Romam deducti et in Lautumias coniecti sunt.
cohortes inde ad exercitum redire L. Cornelius
consul iussit.
[9]
legati ab Ptolomaeo et Cleopatra
regibus Aegypti gratulantes, quod M'. Acilius consul
Antiochum regem Graecia expulisset, venerunt
[p. 300]
adhortantesque, ut in Asiam exercitum traicerent:4
[10]
omnia perculsa metu non in Asia modo sed etiam in Syria esse; reges Aegypti ad ea, quae censuisset
senatus, paratos fore.
[11]
gratiae regibus actae; legatis
munera dari iussa in singulos quaternum milium aeris.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.