Hide browse bar
Your current position in the text is marked in blue. Click anywhere in the
line to jump to another position:
Search the Perseus Catalog for:
Table of Contents:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2. praetores inde provincias sortiti sunt,
L.
1 Aurunculeius urbanam,
Cn.
Fulvius peregrinam,
2 L.
Aemilius Regillus classem,
P.
Iunius Brutus
Tuscos,
M.
Tuccius3 Apuliam et Bruttios,
C.
Atinius Siciliam.
[
2]
consuli deinde,
cui Graecia provincia decreta erat,
ad eum exercitum,
quem a M'.
Acilio—
duae autem legiones erant—
accepturus esset,
in
supplementum addita peditum civium Romanorum4 tria milia,
[
3?]
equites centum,
et socium Latini nominis quinque milia,
equites ducenti;
et adiectum ut,
cum in provinciam venisset,
si e re publica videretur esse,
exercitum in Asiam traiceret.
alteri consuli totus
novus exercitus decretus,
[
4?]
duae legiones Romanae et
socium Latini nominis quindecim milia peditum,
equites sexcenti.
[
5]
exercitum ex Liguribus Q.
Minucius5 —
iam enim confectam provinciam scripserat et Ligurum omne nomen in deditionem venisse6 —
traducere in Boios et P.
Cornelio proconsuli tradere iussus ex agro,
quo victos7 bello multaverat,
Boios deducenti.
8
[
6]
duae urbanae legiones,
quae9 priore anno conscriptae erant,
M.
Tuccio praetori datae et socium ac Latini nominis peditum quindecim milia [p. 296] et equites sexcenti ad Apuliam Bruttiosque10 obtinendos.
[
7]
A.
Cornelio superioris anni praetori,
qui Bruttios cum exercitu obtinuerat,
imperatum,
si ita consuli videretur,
ut legiones in Aetoliam traiectas M'.
Acilio traderet,
si is manere ibi vellet;
[
8]
si Acilius redire Romam mallet,
ut A.
Cornelius cum eo exercitu in Aetolia remaneret.
C.
Atinium Labeonem provinciam Siciliam exercitumque a M.
Aemilio11 accipere placuit et in supplementum scribere ex ipsa provincia,
si vellet,
peditum duo milia et centum equites.
[
9]
P.
Iunius Brutus in Tuscos exercitum novum,
legionem unam Romanam et decem milia socium ac Latini nominis scribere et quadringentos equites;
[
10]
L.
Aemilius,
cui maritima provincia erat,
viginti naves longas et socios navales a M.
Iunio praetore superioris anni accipere iussus et scribere ipse mille navales socios,
duo milia peditum;
cum iis navibus militibusque in Asiam proficisci et classem a C.
Livio accipere.
[
11]
duas Hispanias Sardiniamque
obtinentibus prorogatum in annum imperium est et
idem exercitus decreti.
[
12]
Siciliae Sardiniaeque binae
aeque ac proximo anno12 decumae frumenti imperatae;
Siculum omne frumentum in Aetoliam ad exercitum portari iussum,
ex Sardinia pars Romam pars in Aetoliam,
eodem quo Siculum.