Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
7.
reditum inde Hypatam est, nec consilium expediebatur; nam neque, unde mille talentum daretur
erat, et permisso libero arbitrio ne in corpora sua
saeviretur, metuebant.
[2]
redire itaque eosdem legatos
ad consulem et Africanum iusserunt et petere, ut, si
dare vere pacem, non tantum ostendere, frustrantes
spem miserorum, vellent, aut ex summa pecuniae demerent aut permissionem extra civium corpora fieri
iuberent.
[3]
nihil impetratum ut mutaret consul; et ea
quoque irrita legatio dimissa est.
[4]
secuti et Athenienses sunt; et princeps legationis eorum Echedemus
fatigatos tot repulsis Aetolos et complorantis inutili
lamentatione fortunam gentis ad spem revocavit auctor
indutias sex mensium petendi, ut legatos mittere Romam possent:
[5]
dilationem nihil ad praesentia mala,
quippe quae ultima essent, adiecturam; levari per
multos casus tempore interposito praesentis clades
[p. 295]
posse.
[6]
auctore Echedemo idem missi; prius P. Scipione convento, per eum indutias temporis eius, quod
petebant, ab consule impetraverunt.
[7]
et soluta obsidione Amphissae M'. Acilius tradito consuli exercitu
provincia decessit, et consul ab Amphissa Thessaliam
repetit, ut per Macedoniam Thraeciamque duceret
in Asiam.
[8]
tum Africanus fratri: 'iter, quod insistis, L. Scipio,
[9]
ego quoque approbo; sed totum id vertitur in voluntate Philippi, qui si imperio nostro fidus est, et iter
et commeatus et omnia, quae in longo itinere exercitus alunt iuvantque, nobis suppeditabit;
[10]
si is destituit, nihil per Thraeciam satis tutum habebis; itaque
prius regis animum explorari placet. optime explorabitur, si nihil ex praeparato agentem opprimet qui
inittetur.'
[11]
Ti. Sempronius Gracchis, longe tum acerrimus iuvenum, ad id delectus per dispositos equos
prope incredibili celeritate ab Amphissa—inde
enim est dimissus—die tertio Pellam pervenit.
[12]
in
convivio rex erat et in multum vini processerat; ea
ipsa remissio animi suspicionem dempsit novare eum
quicquam velle.
[13]
et tum quidem comiter acceptus
hospes, postero die commeatus exercitui paratos benigne, pontes in fluminibus factos, vias, ubi transitus difficiles erant, munitas vidit.
[14]
haec referens eadem, qua ierat, celeritate Thaumacis occurrit consuli.
[15]
inde certiore et maiore spe laetus exercitus ad praeparata omnia in Macedoniam pervenit. venientis regio .
apparatu et accepit et prosecutus est rex. multa
in eo et dexteritas et humanitas visa, quae commendabilia apud Africanum erant, virum sicut ad cetera
egregium, ita a comitate, quae sine luxuria esset, non
aversum.
[16]
inde non per Macedoniam modo sed etiam
Thraeciam prosequente et praeparante omnia Philippo
ad Hellespontum perventum est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.