Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2.
praetores inde provincias sortiti sunt, L. Aurunculeius
urbanam, Cn. Fulvius peregrinam, L. Aemilius Regillus
classem, P. Iunius Brutus Tuscos, M. Tuccius Apuliam
et Bruttios, C. Atinius Siciliam.
[2]
consuli deinde, cui
[p. 290]
Graecia provincia decreta erat, ad eum exercitum,
quem a M'. Acilio—duae autem legiones erant —
accepturus esset, in supplementum addita peditum
civium Romanorum tria milia,
[3]
equites centum, et socium Latini nominis quinque milia, equites ducenti; et
adiectum, ut, cum in provinciam venisset, si e re
publica videretur esse, exercitum in Asiam traiceret.
[4]
alteri consuli totus novus exercitus decretus, duae
legiones Romanae et socium Latini nominis quindecim
milia peditum, equites sexcenti.
[5]
exercitum ex Liguribus Q. Minucius—iam enim confectam provinciam
scripserat et Ligurum omne nomen in deditionem
venisse—traducere in Boios et P. Cornelio proconsuli tradere iussus ex agro, quo victos bello multaverat, Boios deducenti.
[6]
duae urbanae legiones, quae
priore anno conscriptae erant, M. Tuccio praetori datae
et socium ac Latini nominis peditum quindecim milia
et equites sexcenti ad Apuliam Bruttiosque obtinendos.
[7]
A. Cornelio superioris anni praetori, qui Bruttios cum
exercitu obtinuerat, imperatum, si ita consuli videretur, ut legiones in Aetoliam traiectas M'. Acilio traderet, si is manere ibi vellet;
[8]
si Acilius redire Romam
mallet, ut A. Cornelius cum eo exercitu in Aetolia
remaneret. C. Atinium Labeonem provinciam Siciliam
exercitumque a M. Aemilio accipere placuit et in supplementum scribere ex ipsa provincia, si vellet, peditum duo milia et centum equites.
[9]
P. Iunius Brutus
in Tuscos exercitum novum, legionem unam Romanam
et decem milia socium ac Latini nominis scribere et
quadringentos equites;
[10]
L. Aemilius, cui maritima provincia erat, viginti naves longas et socios navalis a
M. Iunio praetore superioris anni accipere iussus et
scribere ipse mille navalis socios, duo' milia peditum;
cum iis navibus militibusque in Asiam proficisci et
classem a C. Livio accipere.
[11]
duas Hispanias Sardiniamque obtinentibus prorogatum in annum imperium
est et idem exercitus decreti.
[12]
Siciliae Sardiniaeque
[p. 291]
binae aeque ac proximo anno decumae frumenti imperatae; Siculum omne frumentum in Aetoliam ad
exercitum portari iussum, ex Sardinia pars Romam
pars in Aetoliam, eodem quo Siculum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.