Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
60. eodem fere tempore et Cn. Manlius consul in Asiam et Q. Fabius Labeo praetor ad classem venit.
[2]
ceterum consuli non deerat cum Gallis belli materia; mare pacatum erat devicto Antiocho. cogitanti Q. Fabio, cui rei potissimum insisteret, ne otiosam provinciam habuisse videri posset, optimum visum est in Cretam insulam traicere.
[3]
Cydoniatae bellum adversus Gortynios Gnosiosque gerebant, et captivorum Romanorum atque Italici generis magnus numerus in servitute esse per totam insulam dicebatur.
[4]
classe ab Epheso profectus cum primum Cretae litus attigit, nuntios circa civitates misit, ut armis absisterent captivosque in suis quaeque urbibus agrisque conquisitos reducerent, et legatos mitterent ad se, cum quibus de rebus ad Cretensis pariter Romanosque pertinentibus ageret.
[5]
nihil magnopere ea Cretenses moverunt; captivos praeter Gortynios nulli reddiderunt.
[6]
[p. 266]Valerius Antias ad quattuor milia captivorum, quia belli minas 1timuerint, ex tota insula reddita scripsit; eamque causam Fabio, cum rem nullam aliam gessisset, triumphi navalis impetrandi ab senatu fuisse.
[7]
a Creta Ephesum Fabius redit; inde tribus navibus in Thraciae oram missis ab Aeno et Maronia praesidia Antiochi deduci iussit, ut in libertate eae civitates essent.
1 a. u. 565.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.