Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
9. Antiocho ad Pheras iam castra habenti, ubi
coniunxerant ei se1 Aetoli et Amynander, legati ab Larisa venerunt quaerentes quod ob factum dictumve2 Thessalorum bello lacesseret eos,
[2?]
simul [p. 182]
orantes ut remoto exercitu per legatos, si quid ei3 videretur, secum disceptaret.
[3]
eodem tempore quingentos armatos duce Hippolocho Pheras in praesidium miserunt; ii exclusi aditu, iam omnia itinera obsidentibus regiis, Scotusam se receperunt.
[4]
legatis Larisaeorum rex clementer respondit, non belli
faciendi sed tuendae et stabiliendae libertatis
Thessalorum causa se Thessaliam intrasse.
[5]
similia
his qui cum Pheraeis ageret, missus; cui nullo dato
responso Pheraei ipsi legatum ad regem principem
civitatis Pausaniam miserunt.
[6]
qui cum haud dissimilia iis, ut in causa pari, quae pro Chalcidensibus
in colloquio ad Euripi fretum dicta erant, quaedam
etiam ferocius egisset,
[7?]
rex etiam atque etiam deliberare eos iussos, ne id consilii caperent, cuius, dum in
futurum nimis cauti et providi essent, extemplo
paeniteret, dimisit.
[8]
haec renuntiata Pheras legatio
cum esset, ne paulum quidem dubitarunt quin pro
fide erga Romanos, quidquid fors belli tulisset, paterentur.
[9]
itaque et hi summa ope parabant se ad
urbem defendendam, et rex ab omni parte simul
oppugnare moenia est adgressus et, ut qui satis
[10?]
intellegeret—neque enim dubium erat—in eventu
eius urbis positum esse quam primam adgressus esset,
aut sperni deinde ab universa gente Thessalorum aut
timeri se, omnem undique terrorem obsessis iniecit.
[p. 184]
[11]
primum impetum oppugnationis satis constanter4 sustinuerunt; dein cum multi propugnantes caderent aut vulnerarentur, labare animi coeperunt.
[12]
revocati deinde castigationibus principum ad perseverandum in proposito, relicto exteriore circulo muri, deficientibus iam copiis in interiorem partem urbis concesserunt cui5 brevior orbis munitionis circumiectus erat; postremo victi malis, cum timerent, ne vi captis nulla apud victorem venia esset, dediderunt sese.
[13]
nihil deinde6 moratus rex quattuor milia7 armatorum, dum recens terror esset, Scotusam misit. nec ibi mora deditionis est facta cernentibus Pheraeorum recens exemplum,
[14?]
qui, quod pertinaciter primo abnuerant, malo domiti tandem fecissent; cum ipsa urbe Hippolochus Larisaeorumque deditum est praesidium.
[15]
dimissi ab rege inviolati omnes, quod eam rem magni momenti futuram rex ad conciliandos
Larisaeorum animos credebat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.