Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
8. haec ferme Hannibalis oratio fuit; quam
laudarunt magis in praesentia qui aderant, quam
[p. 180]
rebus ipsis exsecuti sunt; nihil enim eorum factum1 est, nisi quod ad classem copiasque accersendas ex
Asia Polyxenidam misit.
[2]
legati Larisam ad concilium Thessalorum sunt missi, et Aetolis Amynandroque dies ad conveniendum exercitui Pheras est
dictus; eodem et rex cum suis copiis confestim venit.
[3]
ubi dum opperitur Amynandrum atque Aetolos,
Philippum Megalopolitanum cum duobus milibus
hominum ad legenda ossa Macedonum circa Cynoscephalas,
[4?]
ubi debellatum erat cum Philippo, misit,
sive ab ipso, quaerente sibi commendationem ad
Macedonum gentem et invidiam regi, quod insepultos
milites reliquisset, monitus, sive ab insita regibus
vanitate ad consilium specie amplum, re inane animo
adiecto.
[5]
tumulus est in unum ossibus quae passim
strata2 erant coacervatis factus, qui nullam gratiam ad Macedonas, odium ingens ad Philippum movit.
[6]
itaque qui ad id tempus fortunam esset habiturus in
consilio, is extemplo ad M. Baebium propraetorem
misit, Antiochum in Thessaliam impetum fecisse;
si videretur ei, moveret ex hibernis; se obviam
processurum, ut, quid agendum esset, consultarent.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.