Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
5. cum haec Romae agebantur, Chalcide Antiochus, ne cessaret per hibernorum tempus, partim
ipse sollicitabat civitatium animos mittendis legatis,
partim ultro ad eum veniebant, sicut Epirotae communi gentis consensu et Elei1 e Peloponneso venerunt.
[2]
Elei auxilium adversus Achaeos petebant, quos post
bellum non ex sua sententia indictum Antiocho
primum civitati suae arma illaturos credebant.2
[3]
mille iis pedites cum duce Cretensi Euphane sunt missi. Epirotarum legatio erat minime in partem
ullam liberi aut simplicis animi; apud regem
gratiam initam volebant cum eo, ut caverent, ne quid
offenderent Romanos.
[4]
petebant enim ne se temere
in causam deduceret, expositos adversus Italiam pro
omni Graecia et primos impetus Romanorum excepturos;
[5]
sed si ipse posset terrestribus navalibusque
copiis praesidere Epiro, cupide eum omnes Epirotas
et urbibus et portibus suis accepturos; si id non
[p. 170]
posset, deprecari ne se nudos atque inermes Romano3 bello obiceret.
[6]
hac legatione id agi apparebat, ut sive, quod magis credebant, abstinuisset Epiro, integra sibi, omnia apud exercitus Romanos essent,
conciliata satis apud regem gratia, quod accepturi
fuissent venientem,
[7?]
sive venisset, sic quoque spes
veniae ab Romanis foret, quos non expectato longinquo ab se auxilio praesentis viribus succubuissent.
[8]
huic tam perplexae legationi quia non satis in
promptu erat quid responderet, legatos se missurum
ad eos dixit qui de iis, quae ad illos seque communiter pertinerent, loquerentur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.