Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
4.
sub idem tempus legati ab duobus regibus,
Philippo et Ptolomaeo, Aegypti rege, Romam uenerunt, Philippo pollicente ad bellum auxilia et pecuniam
et frumentum;
[2]
ab Ptolomaeo etiam mille pondo auri,
viginti milia pondo argenti adlata. nihil eius acceptum;
[3]
gratiae regibus actae; et cum uterque se cum
omnibus copiis in Aetoliam venturum belloque interfuturum polliceretur, Ptolomaeo id remissum;
[4]
Philippi
legatis responsum gratum eum senatui populoque Romano facturum, si M'. Acilio consuli non defuisset.
[5]
item ab Carthaginiensibus et Masinissa rege legati
venerunt. Carthaginienses tritici modium * milia,
hordei quingenta ad exercitum, dimidium eius Romam
apportaturos polliciti;
[6]
id ut ab se munus Romani acciperent,
[7]
petere sese, et classem suorum suo sumptu
comparaturos, et stipendium, quod pluribus pensionibus in multos annos deberent, praesens omne daturos;
[8]
Masinissae legati quingenta milia modium tritici, trecenta hordei ad exercitum in Graeciam, Romam trecenta milia modium tritici, ducenta quinquaginta hordei,
equites quingentos, elephantos viginti regem ad M'.
Acilium consulem missurum.
[9]
de frumento utrisque
responsum, ita usurum eo populum Romanum, si pretium acciperent; de classe Carthaginiensibus remissum,
praeterquam si quid navium ex foedere deberent; de
pecunia item responsum, nullam ante diem accepturos.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.