Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
35.
adsentiebatur his consul; sed pudor, si irrito incepto abscederet obsidione, occurrebat. tota inde Quinctio res
permissa est.
[2]
is rursus ad eam partem muri, qua
paulo ante vociferati Aetoli fuerant, rediit. ibi cum
impensius orarent, ut misereretur gentis Aetolorum,
[3]
exire aliquos ad se iussit. Phaeneas ipse principesque
alii extemplo egressi sunt. quibus provolutis ad pedes
'fortuna' inquit 'vestra facit, ut et irae meae et orationi temperem.
[4]
evenerunt quae praedixi eventura, et
ne hoc quidem reliqui vobis est, ut indignis accidisse
ea videantur; ego tamen sorte quadam nutriendae
Graeciae datus ne ingratis quidem benefacere absistam.
[5]
mittite oratores ad consulem, qui indutias tanti temporis petant, ut mittere legatos Romam possitis, per
quos senatui de vobis permittatis; ego apud consulem
deprecator defensorque vobis adero.'
[6]
ita, ut censuerat Quinctius, fecerunt, nec aspernatus est consul
legationem; indutiisque in diem certam datis, qua
legatio renuntiari ab Roma posset, soluta obsidio est
et exercitus in Phocidem missus.
[7]
consul cum T. Quinctio ad Achaicum concilium
Aegium traiecit. ibi de Eleis et de exulibus Lacedaemoniorum restituendis actum est; neutra perfecta
res, quia suae gratiae reservari exulum causam Achaei,
[p. 278]
Elei per se ipsi quam per Romanos maluerunt Achaico
contribui concilio.
[8]
Epirotarum legati ad consulem
venerunt, quos non sincera fide in amicitia fuisse
satis constabat; militem tamen nullum Antiocho dederant; pecunia iuvisse eum insimulabantur; legatos
ad regem ne ipsi quidem misisse infitiabantur.
[9]
iis
petentibus, ut in amicitia pristina esse liceret, respondit consul se, utrum hostium an pacatorum eos numero haberet, nondum scire;
[10]
senatum eius rei iudicem
fore; integram se causam eorum Romam reicere; indutias ad id dierum nonaginta dare.
[11]
Epirotae Romam
missi senatum adierunt. iis magis, quae non fecissent
hostilia, referentibus quam purgantibus ea, de quibus
arguebantur, responsum datum est, quo veniam impetrasse, non causam probasse videri possent.
[12]
et
Philippi regis legati sub idem tempus in senatum
introducti, gratulantes de victoria. iis petentibus, ut
sibi sacrificare in Capitolio donumque ex auro liceret
ponere in aede Iovis optimi maximi, permissum ab
senatu.
[13]
centum pondo coronam auream posuerunt.
non responsum solum benigne regis legatis est, sed
filius quoque Philippi Demetrius, qui obses Romae
erat, ad patrem reducendus legatis datus est.
[14]
bellum,
quod cum Antiocho rege in Graecia gestum est a
M'. Acilio consule, hunc finem habuit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.