Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
16.
haudquaquam pari tum animo Antiochus
intra portas loci eius castris positis munitionibus insuper saltum impediebat et, cum duplici vallo fossaque
et muro etiam,
[2]
qua res postulabat, ex multa copia
passim iacentium lapidum permunisset omnia,
[3]
satis
fidens numquam ea vim Romanum exercitum facturum,
Aetolos ex quattuor milibus—tot enim convenerant
— partim ad Heracleam praesidio obtinendam, quae
ante ipsas fauces posita est,
[4]
partim Hypatam mittit,
et Heracleam haud dubius consulem oppugnaturum,
[p. 261]
et iam multis nuntiantibus circa Hypatam omnia evastari.
[5]
consul depopulatus Hypatensem primo deinde
Heracleensem agrum, inutili utrobique auxilio Aetolorum, in ipsis faucibus prope fontes calidarum aquarum
adversus regem posuit castra. Aetolorum utraeque
manus Heracleam sese incluserunt.
[6]
Antiochum, cui,
priusquam hostem cerneret, satis omnia permunita et
praesidiis obsaepta videbantur, timor incessit, ne quas
per imminentia iuga calles inveniret ad transitum Romanus;
[7]
nam et Lacedaemonios quondam ita a Persis
circuitos fama erat, et nuper Philippum ab iisdem
Romanis;
[8]
itaque nuntium Heracleam ad Aetolos mittit,
ut hanc saltem sibi operam eo bello praestarent, ut
vertices circa montium occuparent obsiderentque, ne
qua transire Romani possent.
[9]
hoc nuntio audito dissensio inter Aetolos orta est. pars imperio parendum
regis atque eundum censebant,
[10]
pars subsistendum Heracleae ad utramque fortunam, ut, sive victus ab consule rex esset, in expedito haberent integras copias
ad opem propinquis ferendam civitatibus suis, sive
vinceret, ut dissipatos in fugam Romanos persequerentur.
[11]
utraque pars non mansit modo in sententia sua,
sed etiam exsecuta est consilium: duo milia Heracleae
substiterunt; duo trifariam divisa Callidromum et Rhoduntiam et Tichiunta—haec nomina cacuminibus
sunt—occupavere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.