previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

49. ad ea Quinctius, coram quibus magis quam apud quos verba faceret, dicere Archidamum rationem habuisse: [2] Achaeos enim probe scire Aetolorum omnem ferociam in verbis non in factis esse, et in conciliis magis contionibusque quam in acie apparere: itaque parvi Achaeorum existimationem, [3?] quibus notos esse se scirent, fecisse; legatis regis et per eos absenti regi eum se iactasse. [4] quod si quis antea ignorasset quae res Antiochum et Aetolos coniunxisset, ex legatorum sermone potuisse apparere, mentiendo in vicem iactandoque vires quas non haberent, inflasse vana spe atque inflatos esse, “dum hi ab se victum Philippum, [5?] sua virtute protectos Romanos et, quae modo audiebatis, narrant vos ceterasque civitates et gentes suam sectam esse secuturos, rex contra peditum equitumque nubes iactat et consternit maria classibus suis. [6] est autem res simillima cenae Chalcidensis hospitis mei, et hominis1 boni et sciti convivatoris, apud quem solstitiali tempore comiter accepti cum miraremur, unde illi eo tempore anni tam varia et multa venatio, [7] homo non quam isti2 sunt gloriosus renidens [p. 142] condimentis ait varietatem illam et speciem ferinae carnis3 ex mansueto sue factam.” hoc dici apte in copias regis, quae paulo ante iactatae sint,4 posse: varia enim genera armorum et multa nomina gentium inauditarum, Dahas et Medos et Cadusios et Elymaeos, Suros omnes esse, haud paulo mancipiorum melius propter servilia ingenia quam militum genus. [9] “et utinam subicere vestris oculis, Achaei, possem concursationem regis magni ab Demetriade nunc Lamiam in concilium Aetolorum nunc Chalcidem; [10] videretis vix duarum male plenarum legiuncularum instar in castris regis; videretis regem nunc mendicantem prope frumentum ab Aetolis, [11?] quod militi admetiatur, nunc mutuas pecunias faenore in stipendium5 quaerentem, nunc ad portas Chalcidis stantem et mox, inde exclusum, nihil aliud quam Aulide atque Euripo spectatis in Aetoliam redeuntem. male crediderunt et Antiochus Aetolis et Aetoli regiae vanitati: [12] quo minus vos decipi debetis, sed expertae potius6 spectataeque Romanorum fidei credere. [13] nam quod optimum esse dicunt,7 non interponi vos bello, nihil immo tam alienum rebus vestris est; quippe sine gratia sine dignitate praemium victoris eritis.”

1 et hominis Weissenborn: hominis et Bς.

2 isti ς: iusti B: ut isti M.

3 A.U.C. 562

4 sint ed. frobeniana 1531: [8] sunt Bγ.

5 in stipendium ς: stipendium B.

6 potius Mς: tocius B.

7 dicunt ς: dicant B.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1873)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1873)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
hide References (51 total)
  • Commentary references to this page (26):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.7
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.18
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.17
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.21
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.43
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.59
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.55
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.10
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.43
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.52
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.pos=70
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 43.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.27
  • Cross-references to this page (6):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, T. Quinctius Flamininus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Solstitium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Syri
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Venatio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cadusii
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (18):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: