Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
45. in hanc sententiam rex cum magno omnium
adsensu locutus discessit.
[2]
post discessum regis inter
duos principes Aetolorum, Phaeneam et Thoantem,
contentio fuit.
[3]
Phaeneas reconciliatore pacis et
disceptatore de iis quae in controversia cum populo
Romano essent utendum potius Antiocho censebat
quam duce belli:
[4]
adventum eius et maiestatem ad
verecundiam faciendam Romanis vim maiorem habituram quam arma; multa homines, ne bellare necesse
sit, voluntate remittere, quae bello et armis cogi
non possint.
[5]
Thoas negare paci studere Phaeneam,
sed discutere apparatum belli velle, ut taedio et
impetus relanguescat regis et Romani tempus ad
comparandum habeant:
[6]
nihil enim aequi ab Romanis
impetrari posse totiens legationibus missis Romam,
totiens cum ipso Quinctio disceptando satis expertum
esse, nec nisi abscisa omni spe auxilium Antiochi
imploraturos fuisse.
[7]
quo celerius spe omnium
oblato non esse elanguescendum, sed orandum potius
regem ut, quoniam, quod maximum fuerit, ipse
vindex Graeciae venerit, copias quoque terrestres
navalesque accersat.
[8]
armatum regem aliquid impetraturum; inermem non pro Aetolis modo, sed
ne pro se quidem ipso momenti ullius futurum apud
[p. 132]
Romanos.
[9]
haec vicit sententia, imperatoremque1 regem appellandum censuerunt et triginta principes,
cum quibus si qua vellet consultaret, delegerunt.
1 A.U.C. 562
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.