Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
10. in exitu iam annus erat, et ambitio magis
quam umquam alias exarserat consularibus comitiis.
multi et potentes petebant patricii plebeique, P.
[p. 26]
Cornelius Cn.
[2]
filius Scipio, qui ex Hispania provincia1 nuper decesserat magnis rebus gestis, et L. Quinctius
Flamininus, qui classi in Graecia praefuerat, et Cn.
Manlius Volso;
[3]
hi patricii; plebei autem C. Laelius,
Cn. Domitius, C. Livius Salinator, M'.2 Acilius.
[4]
sed omnium oculi in Quinctium Corneliumque coniecti; nam et in unum locum petebant ambo patricii, et
rei militaris gloria recens utrumque commendabat.
[5]
ceterum ante omnia certamen accendebant fratres
candidatorum, duo clarissimi aetatis suae imperatores. maior gloria Scipionis, et quo maior, eo
propior invidiam; Quincti recentior, ut qui eo anno
triumphasset.
[6]
accedebat quod alter decimum iam
prope annum adsiduus in oculis hominum fuerat,
quae res minus verendos magnos homines ipsa
satietate facit, consul iterum post devictum Hannibalem censorque fuerat;
[7]
in Quinctio nova et recentia
omnia ad gratiam erant; nihil nec petierat a populo
post triumphum nec adeptus erat.
[8]
pro fratre germano, non patrueli se petere aiebat, pro legato et
[p. 28]
participe administrandi belli; se terra fratrem mari3 rem gessisse.
[9]
his obtinuit ut praeferretur candidato quem Africanus frater ducebat, quem Cornelia gens Cornelio consule comitia habente, quem tantum
praeiudicium senatus, virum e civitate optimum
iudicatum, qui matrem Idaeam Pessinunte venientem
in urbem acciperet.
[10]
L. Quinctius et Cn. Domitius
Ahenobarbus consules facti: adeo ne in plebeio
quidem consule, cum pro C. Laelio niteretur, Africanus valuit.
[11]
postero die praetores creati L. Scribonius Libo M. Fulvius Centumalus A. Atilius
Serranus M. Baebius Tamphilus L. Valerius Tappo
Q. Salonius Sarra. aedilitas insignis eo anno fuit
M. Aemilii Lepidi et L. Aemilii Pauli; multos
pecuarios damnarunt;
[12]
ex ea pecunia clipea inaurata
in fastigio Iovis aedis posuerunt, porticum unam
extra portam Trigeminam, emporio ad Tiberim
adiecto, alteram a porta Fontinali4 ad Martis aram, qua in Campum iter esset, perduxerunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.