Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
9.
censores erant priore anno creati Sex. Aelius
Paetus et C. Cornelius Cethegus.
[2]
Cornelius lustrum
condidit. censa sunt civium capita CXLIII DCCIV.
aquae ingentes eo anno fuerunt, et Tiberis loca plana
urbis inundavit;
[3]
circa portam Flumentanam etiam
collapsa quaedam ruinis sunt. et porta Coelimontana
fulmine icta est, murusque circa multis locis de caelo
tactus;
[4]
et Ariciae et Lanuvii et in Aventino lapidibus
pluvit; et a Capua nuntiatum est examen vesparum
ingens in forum advolasse et in Martis aede consedisse; eas collectas cum cura et igni crematas esse.
[5]
horum prodigiorum causa decemviri libros adire iussi,
et novemdiale sacrum factum, et supplicatio indicta
est atque urbs lustrata.
[6]
iisdem diebus aediculam Victoriae Virginis prope aedem Victoriae M. Porcius Cato
dedicavit biennio post, quam vovit.
[7]
eodem anno coloniam Latinam in castrum Frentinum triumviri deduxerunt A. Manlius Volso L. Apustius Fullo Q. Aelius Tubero, cuius lege deducebatur.
tria milia peditum iere, trecenti equites, numerus exiguus pro copia agri.
[8]
dari potuere tricena iugera in
pedites, sexagena in equites. Apustio auctore tertia
pars agri dempta est, quo postea, si vellent, novos
colonos adscribere possent. vicena iugera pedites, quadragena equites acceperunt.
[p. 203]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.