Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
7.
de ea re nihil temere decerni placuit; ad
frequentiores consultatio dilata est;
[2]
instabat enim cura
alia, quod civitas faenore laborabat, et quod, cum
multis faenebribus legibus constricta avaritia esset, via
fraudis inita erat, ut in socios, qui non tenerentur
iis legibus, nomina transcriberent; ita libero faenore
obruebantur debitores.
[3]
cuius coercendi cum ratio quaereretur,
[p. 201]
diem finiri placuit Feralia, quae proxime
fuissent, ut, qui post eam diem socii civibus Romanis
credidissent pecunias, profiterentur, et ex ea die pecuniae creditae, quibus debitor vellet legibus, ius
creditori diceretur.
[4]
deinde postquam professionibus
detecta est magnitudo aeris alieni per hanc fraudem
contracti,
[5]
M. Sempronius tribunus plebis ex auctoritate patrum plebem rogavit, plebesque scivit, ut cum
sociis ac nomine Latino creditae pecuniae ius idem
quod cum civibus Romanis esset. haec in Italia domi
militiaeque acta.
[6]
in Hispania nequaquam tantum belli
fuit, quantum auxerat fama.
[7]
C. Flaminius in citeriore
Hispania oppidum Inluciam in Oretanis cepit, deinde
in hibernacula milites deduxit, et per hiemem proelia
aliquot nulla memoria digna adversus latronum magis
quam hostium excursiones vario tamen eventu nec
sine militum iactura sunt facta. maiores gestae res
a M. Fulvio.
[8]
is apud Toletum oppidum cum Vaccaeis
Vettonibusque et Celtiberis signis collatis dimicavit,
exercitum earum gentium fudit fugavitque, regem Hilernum vivum cepit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.