Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
48.
in Achaia legatis Antiochi Aetolorumque
coram T. Quinctio Aegii datum est concilium.
[2]
Antiochi
legatus prior quam Aetoli est auditus.
[3]
is, ut plerique, quos opes regiae alunt, vaniloquus maria terrasque inani sonitu verborum complevit: equitum innumerabilem vim traici Hellesponto in Europam, partim
loricatos, quos cataphractos vocant, partim sagittis ex
equo utentis et, a quo nihil satis tecti sit, averso
refugientis equo certius figentes.
[4]
his equestribus copiis
quamquam vel totius Europae exercitus in unum coacti
obrui possent, adiciebat multiplicis copias peditum,
[5]
et nominibus quoque gentium vix fando auditis terrebat,
Dahas Medos Elymaeosque et Cadusios appellans.
[6]
navalium vero copiarum, quas nulli portus capere in
Graecia possent, dextrum cornu Sidonios et Tyrios,
sinistrum Aradios et ex Pamphylia Sidetas tenere,
quas gentes nullae umquam nec arte nec virtute navali
aequassent.
[7]
iam pecuniam, iam alios belli apparatus
referre supervacaneum esse: scire ipsos abundasse auro
semper regna Asiae. itaque non cum Philippo nec
Hannibale rem futuram Romanis, principe altero unius
civitatis, altero Macedoniae tantum regni finibus incluso, sed cum magno Asiae totius partisque Europae
rege.
[8]
eum tamen, quamquam ab ultimis orientis terminis ad liberandam Graeciam veniat, nihil postulare
ab Achaeis, in quo fides eorum adversus Romanos,
[9]
priores socios atque amicos, laedatur: non enim ut
secum adversus eos arma capiant, sed ut neutri parti
sese coniungant petere. pacem utrique parti, quod
[p. 240]
medios deceat amicos, optent; bello se non interponant.
[10]
idem ferme et Aetolorum legatus Archidamus petit,
ut, quae facillima et tutissima esset, quietem praestarent, spectatoresque belli fortunarum alienarum
eventum sine ullo discrimine rerum suarum opperirentur.
[11]
provectus deinde est intemperantia linguae in
maledicta nunc communiter Romanorum, nunc proprie
ipsius Quinctii,
[12]
ingratos appellans et exprobrans non
victoriam modo de Philippo virtute Aetolorum partam
sed etiam salutem, ipsumque et exercitum sua opera
servatos.
[13]
quo enim illum umquam imperatoris functum
officio esse? auspicantem immolantemque et vota
nuncupantem sacrificuli vatis modo in acie vidisse,
cum ipse corpus suum pro eo telis hostium obiceret.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.