previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

48. in Achaia legatis Antiochi Aetolorumque coram T. Quinctio Aegii datum est concilium. [2] Antiochi legatus prior quam Aetoli est auditus. [3] is, ut plerique, quos opes regiae alunt, vaniloquus maria terrasque inani sonitu verborum complevit: equitum innumerabilem vim traici Hellesponto in Europam, partim loricatos, quos cataphractos vocant, partim sagittis ex equo utentis et, a quo nihil satis tecti sit, averso refugientis equo certius figentes. [4] his equestribus copiis quamquam vel totius Europae exercitus in unum coacti obrui possent, adiciebat multiplicis copias peditum, [5] et nominibus quoque gentium vix fando auditis terrebat, Dahas Medos Elymaeosque et Cadusios appellans. [6] navalium vero copiarum, quas nulli portus capere in Graecia possent, dextrum cornu Sidonios et Tyrios, sinistrum Aradios et ex Pamphylia Sidetas tenere, quas gentes nullae umquam nec arte nec virtute navali aequassent. [7] iam pecuniam, iam alios belli apparatus referre supervacaneum esse: scire ipsos abundasse auro semper regna Asiae. itaque non cum Philippo nec Hannibale rem futuram Romanis, principe altero unius civitatis, altero Macedoniae tantum regni finibus incluso, sed cum magno Asiae totius partisque Europae rege. [8] eum tamen, quamquam ab ultimis orientis terminis ad liberandam Graeciam veniat, nihil postulare ab Achaeis, in quo fides eorum adversus Romanos, [9] priores socios atque amicos, laedatur: non enim ut secum adversus eos arma capiant, sed ut neutri parti sese coniungant petere. pacem utrique parti, quod [p. 240] medios deceat amicos, optent; bello se non interponant. [10] idem ferme et Aetolorum legatus Archidamus petit, ut, quae facillima et tutissima esset, quietem praestarent, spectatoresque belli fortunarum alienarum eventum sine ullo discrimine rerum suarum opperirentur. [11] provectus deinde est intemperantia linguae in maledicta nunc communiter Romanorum, nunc proprie ipsius Quinctii, [12] ingratos appellans et exprobrans non victoriam modo de Philippo virtute Aetolorum partam sed etiam salutem, ipsumque et exercitum sua opera servatos. [13] quo enim illum umquam imperatoris functum officio esse? auspicantem immolantemque et vota nuncupantem sacrificuli vatis modo in acie vidisse, cum ipse corpus suum pro eo telis hostium obiceret.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1873)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1873)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
hide References (25 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.40
  • Cross-references to this page (19):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Legati
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Medi
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Pamphylia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sidetae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Sidonii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tyrii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aradii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Archidamus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cadusii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Cataphracti
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Dahae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Elymaei
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Equites:
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CATAPHRACTI
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CADU´SII
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), DAHAE
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ELYMA´IS
    • Smith's Bio, Archede'mus
    • Smith's Bio, Calli'stratus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (5):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: