Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1.
principio anni, quo haec gesta sunt, Sex. Digitius praetor in Hispania citeriore cum civitatibus iis,
quae post profectionem M. Catonis permultae rebellaverant,
[p. 196]
crebra magis quam digna dictu proelia fecit
et adeo pleraque adversa,
[2]
ut vix dimidium militum,
quam quod acceperat, successori tradiderit.
[3]
nec dubium
est, quin omnis Hispania sublatura animos fuerit, ni
alter praetor P. Cornelius Cn. F. Scipio trans Iberum
multa secunda proelia fecisset, quo terrore non minus
quinquaginta oppida ad eum defecerunt.
[4]
praetor haec
gesserat Scipio;
[5]
idem pro praetore Lusitanos, pervastata ulteriore provincia cum ingenti praeda domum
redeuntis, in ipso itinere adgressus ab hora tertia
diei ad octavam incerto eventu pugnavit, numero militum impar, superior aliis:
[6]
nam et acie frequenti
armatis adversus longum et impeditum turba pecorum
agmen et recenti milite adversus fessos longo itinere
concurrerat.
[7]
tertia namque vigilia exierant hostes; huic
nocturno itineri tres diurnae horae accesserant, nec
ulla quiete data laborem viae proelium exceperat.
[8]
itaque principio pugnae vigoris aliquid in corporibus
animisque fuit, et turbaverant primo Romanos; deinde
aequata paulisper pugna est. in hoc discrimine ludos
Iovi, si fudisset cecidissetque hostis, propraetor vovit.
[9]
tandem gradum acrius intulere Romani, cessitque
Lusitanus, deinde prorsus terga dedit; et cum institissent fugientibus victores, ad duodecim milia hostium
sunt caesa,
[10]
capti quingenti quadraginta, omnes ferme
equites, et signa militaria capta centum triginta quattuor. de exercitu Romano septuaginta et tres amissi.
[11]
pugnatum haud procul Ilipa urbe est; eo victorem opulentum praeda exercitum P. Cornelius reduxit. ea
omnis ante urbem exposita est,
[12]
potestasque dominis
suas res cognoscendi facta est; cetera vendenda quaestori data; quod inde refectum est militi divisum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.