Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
51. templum est Apollinis Delium, imminens mari; quinque milia passuum ab Tanagra abest; minus quattuor milium inde in proxima Euboeae est mari traiectus.
[2]
[p. 84] ubi et in fano lucoque ea religione et eo iure sancto, quo sunt templa, quae asyla Graeci appellant, et nondum aut indicto bello aut ita commisso, 1 ut strictos gladios aut sanguinem usquam factum audissent,
[3]
cum per magnum otium milites alii ad spectaculum templi lucique versi, alii in littore inermes vagarentur, magna pars per agros lignatum pabulatumque dilapsa esset,
[4]
repente Menippus palatos passim adgressus eos cecidit, ad quinquaginta vivos cepit; perpauci effugerunt, in quibus Micythio parva oneraria nave exceptus.
[5]
ea res Quinctio Romanisque sicut iactura militum molesta, ita ad ius inferendi Antiocho belli adiecisse aliquantum videbatur.
[6]
Antiochus admoto ad Aulidem exercitu, cum rursus oratores partim ex suis partim Aetolos Chalcidem misisset, qui eadem illa, quae nuper, cum minis gravioribus agerent, nequiquam contra Micythione et Xenoclide tendentibus facile tenuit, ut portae sibi aperirentur.
[7]
qui Romanae partis erant sub adventum regis urbe excesserunt. Achaeorum et Eumenis milites Salganea tenebant, et in Euripo castellum Romani milites pauci custodiae causa loci communiebant.
[8]
[p. 85]Salganea Menippus, rex ipse castellum Euripi 2oppugnare est adortus. priores Achaei et Eumenis milites pacti, ut sine fraude liceret abire, praesidio excesserunt; pertinacius Romani Euripum tuebantur.
[9]
hi quoque tamen, cum terra marique obsiderentur et iam machinas tormentaque adportari viderent, non tulere obsidionem.
[10]
cum id, quod caput erat Euboeae, teneret rex, ne ceterae quidem eius insulae urbes imperium abnuerunt; magnoque principio sibi orsus bellum videbatur, quod tanta insula et tot opportunae urbes in suam dicionem venissent.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.