Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
47. haec renuntiata regi ad naves, ubi restiterat, cum essent, in praesentia — neque enim iis venerat copiis, ut vi agere quicquam posset — reverti Demetriadem placuit.
[2]
[p. 76] ibi, quoniam primum vanum inceptum evasisset, consultare cum Aetolis rex, quid deinde fieret. placuit Boeotos Achaeos 1 Amynandrum regem Athamanum temptare.
[3]
Boeotorum gentem aversam ab Romanis iam inde a Brachylli morte, et quae secuta eam fuerant, censebant;
[4]
Achaeorum Philopoemenem principem aemulatione gloriae in bello Laconum infestum invisumque esse Quinctio credebant.
[5]
Amynander uxorem Apamam, filiam Alexandri cuiusdam Megalopolitani, habebat, qui se oriundum a magno Alexandro ferens filiis duobus Philippum atque Alexandrum et filiae Apamam nomina inposuerat;
[6]
quam regiis inclutam nuptiis maior ex fratribus Philippus secutus in Athamaniam fuerat.
[7]
hunc forte ingenio vanum Aetoli et Antiochus inpulerant in spem Macedoniae regni, quod is vere regum stirpis esset, si Amynandrum Athamanesque Antiocho coniunxisset.
[8]
[p. 77] et ea vanitas promissorum non apud Philippum modo sed etiam apud Amynandrum valuit. 2
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.