Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2. nondum ab Roma profectus erat C. Flaminius praetor, cum haec in Hispania gerebantur.
[2]
itaque adversae quam secundae res per ipsum amicosque eius magis sermonibus celebrabantur;
[3]
et temptaverat, quoniam bellum ingens in provincia exarsisset, et exiguas reliquias exercitus ab Sex. Digitio atque eas ipsas plenas pavoris ac fugae accepturus esset, ut sibi unam ex urbanis legionibus decernerent,
[4]
ad quam cum militem ab se ipso scriptum ex senatus consulto adiecisset, eligeret ex omni numero sex milia et ducentos pedites, equites trecentos:
[5]
ea se legione — nam in Sex. Digiti exercitu haud multum spei esse—rem gesturum.
[6]
seniores negare ad rumores a privatis temere in gratiam magistratuum confictos senatus consulta facienda esse; nisi quod aut praetores ex provinciis scriberent aut legati renuntiarent, nihil ratum haberi debere;
[7]
si tumultus in Hispania esset, placere tumultuarios milites extra Italiam scribi a praetore. mens ea senatus fuit, ut in Hispania tumultuarii milites legerentur.
[8]
[p. 4]Valerius Antias et in Siciliam navigasse dilectus causa C. Flaminium scribit, et, ex Sicilia Hispaniam petentem, tempestate in Africam delatum vagos milites de exercitu P. Africani sacramento 1rogasse;
[9]
his duarum provinciarum dilectibus tertium in Hispania adiecisse.
1 a. u. 561.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.