Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
18. Alexander Acarnan in consilio erat; Philippo quondam amicus,
[2]
nuper relicto eo secutus opulentiorem regiam Antiochi et tamquam peritus Graeciae nec ignarus Romanorum in eum gradum amicitiae regis, ut consiliis quoque arcanis interesset, acceptus erat.
[3]
is, tamquam non, utrum bellandum esset necne, consuleretur, sed, ubi et qua ratione bellum gereretur, victoriam se haud dubiam proponere animo adfirmabat, si in Europam transisset rex et in aliqua Graeciae parte sedem bello cepisset.
[4]
[p. 30] iam primum Aetolos, qui umbilicum Graeciae incolerent, in armis eum 1 inventurum, antesignanos ad asperrima quaeque belli paratos;
[5]
in duobus velut cornibus Graeciae, Nabim a Peloponneso concitaturum omnia, repetentem Argivorum urbem, repetentem maritimas civitates,
[6]
quibus eum depulsum Romani Lacedaemonis muris inclusissent, a Macedonia Philippum, ubi primum bellicum cani audisset, arma capturum: nosse se spiritus eius, nosse animum; scire ferarum modo, quae claustris aut vinculis teneantur, ingentis iam diu iras eum in pectore volvere;
[7]
meminisse etiam se, quotiens in bello precari omnis deos solitus sit, ut Antiochum sibi darent adiutorem, cuius voti si compos nunc fiat, nullam moram rebellandi facturum.
[8]
tantum non cunctandum nec cessandum esse: in eo enim victoriam verti, si et loca opportuna et socii praeoccuparentur. Hannibalem quoque sine mora mittendum in Africam esse ad distringendos Romanos.
1 a. u. 561.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.