previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

16. iam convaluerat Sulpicius; itaque ambo Ephesum venerunt. rex a Minnione excusatus, et absente eo agi res coepta est. [2] ibi praeparata oratione Minniospecioso tituloinquituti vos, Romani, Graecarum civitatium liberandarum video, sed facta vestra orationi non conveniunt, et aliud Antiocho iuris statuistis, alio ipsi utimini. [3] qui enim magis Zmyrnaei Lampsacenique Graeci sunt quam Neapolitani et Regini et Tarentini a quibus stipendium, a quibus naves ex foedere exigitis? [4] cur Syracusas atque in alias Siciliae Graecas urbes praetorem quotannis cum imperio et virgis et securibus mittitis? nihil aliud profecto dicatis quam armis superatis vos iis has leges imposuisse. [5] eandem de Zmyrna, Lampsaco civitatibusque, quae Ioniae aut Aeolidis sunt, causam ab Antiocho accipite. [6] bello superatas a maioribus, stipendiarias ac vectigales factas in antiquum ius repetit: itaque ad haec ei responderi velim, si ex aequo disceptatur et non belli causa quaeritur. [7] [p. 27]ad ea Sulpiciusfecit 1 verecundeinquitAntiochus, qui, si alia pro causa eius non erant, quae dicerentur, quemlibet ista quam se dicere maluit. [8] quid enim simile habet civitatium earum, quas comparasti, causa? ab Reginis et Neapolitanis et Tarentinis, ex quo in nostram venerunt potestatem, uno et perpetuo tenore iuris, semper usurpato, numquam intermisso, quae ex foedere debent, exigimus. [9] potesne tandem dicere, ut ii populi non per se, non per alium quemquam foedus mutaverint, [10] sic Asiae civitates, ut semel venere in maiorum Antiochi potestatem, in perpetua possessione regni vestri permansisse, et non alias earum in Philippi, alias in Ptolomaei fuisse potestate, alias per multos annos nullo ambigente libertatem usurpasse? [11] nam si, quod aliquando servierunt, temporum iniquitate pressi, ius post tot secula adserendi eos in servitutem faciet, [12] quid abest, quin actum nihil nobis sit, quod a Philippo liberavimus Graeciam, et repetant posteri eius Corinthum Chalcidem Demetriadem et Thessalorum totam gentem? [13] [p. 28] sed quid ego causam civitatium ago, quam ipsis agentibus et nos et regem 2 ipsum cognoscere aequius est?

1 a. Ch. 193.

2 a. u. 561.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1873)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Latin (Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (12 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.44
  • Cross-references to this page (8):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Minio
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, P. Sulpicius Galba
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Seleucus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Formula
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), NEA´POLIS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), RHE´GIUM
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), TARENTUM
    • Smith's Bio, Mi'nio
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: