previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

10. in exitu iam annus erat, et ambitio magis quam umquam alias exarserat consularibus comitiis. multi et potentes petebant patricii plebeique, [2] P. Cornelius Cn. filius Scipio, qui ex Hispania provincia nuper decesserat magnis rebus gestis, et L. Quinctius Flamininus, qui classi in Graecia praefuerat, et Cn. Manlius Volso; [3] hi patricii; plebeii autem C. Laelius, Cn. Domitius, C. Livius Salinator, M’ [4] [p. 15]. Acilius. sed omnium oculi in Quinctium 1 Corneliumque coniecti: nam et in unum locum petebant ambo patricii, et rei militaris gloria recens utrumque commendabat. [5] ceterum ante omnia certamen accendebant fratres candidatorum, duo clarissimi aetatis suae imperatores. maior gloria Scipionis, et quo maior, eo propior invidiam; Quincti recentior, ut qui eo anno triumphasset, [6] accedebat, quod alter decimum jam prope annum adsiduus in oculis hominum fuerat, quae res minus verendos magnos homines ipsa satietate facit, consul iterum post devictum Hannibalem censorque fuerat; [7] in Quinctio nova et recentia omnia ad gratiam erant; nihil nec petierat a populo post triumphum nec adeptus erat. [8] pro fratre germano, non patrueli se petere aiebat, pro legato et participe administrandi belli; se terra, fratrem mari rem gessisse. [9] [p. 16] his obtinuit, ut praeferretur candidato, quem Africanus frater ducebat, quem Cornelia gens Cornelio consule comitia habente, quem tantum praeiudicium senatus, virum e civitate optimum iudicatum, qui matrem Idaeam 2 Pessinunte venientem in urbem acciperet. [10] L. Quinctius et Cn. Domitius Ahenobarbus consules facti: adeo ne in plebeio quidem consule, cum pro C. Laelio niteretur, Africanus valuit. [11] postero die praetores creati L. Scribonius Libo M. Fulvius Centumalus A. Atilius Serranus M. Baebius Tamphilus L. Valerius Tappo Q. Salonius Sarra. aedilitas insignis eo anno fuit M. Aemilii Lepidi et L. Aemilii Pauli; [12] multos pecuarios damnarunt; ex ea pecunia clipea inaurata in fastigio Iovis aedis posuerunt, porticum unam extra portam Trigeminam, emporio ad Tiberim adiecto, alteram ab porta Fontinali ad Martis aram, qua in Campum iter esset, perduxerunt.

1 a. Ch. 193.

2 a. u. 561.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1873)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Evan T. Sage, PhD professor of latin and head of the department of classics in the University of Pittsburgh, 1935)
hide References (60 total)
  • Commentary references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.57
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.11
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.35
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.23
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.32
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.6
  • Cross-references to this page (41):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (8):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: