Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
12.
et illo quidem die
sic sine responso dimissi. consulem nocte, quae insecuta
[p. 151]
est, anceps cura agitare; nolle deserere socios,
[2]
nolle minuere exercitum, quod aut moram sibi ad
dimicandum aut in dimicando periculum adferre posset.
[3]
stat sententia non minuere copias, ne quid interim
hostes inferant ignominiae;
[4]
sociis spem pro re ostentandam censet; saepe vana pro veris, maxime in
bello, valuisse, et credentem se aliquid auxilii habere,
perinde atque haberet, ipsa fiducia et sperando atque
audendo servatum.
[5]
postero die legatis respondet, quamquam vereatur, ne suas vires aliis eas commodando
minuat, tamen se illorum temporis ac periculi magis
quam sui rationem habere.
[6]
denuntiari militum parti
tertiae ex omnibus cohortibus iubet, ut cibum, quem
in naves imponant, mature coquant, navesque in diem
tertium expediri iussit.
[7]
duos ex legatis Bilistagi
atque Ilergetibus nuntiare ea iubet;
[8]
filium reguli comiter habendo et muneribus apud se retinet. legati
non ante profecti, quam impositos in naves milites
viderunt; id pro haud dubio iam nuntiantes non suos
modo sed etiam hostis fama Romani auxilii adventantis impleverunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.