Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
51. ipse Chalcidem profectus, deductis non a
[p. 548]
Chalcide solum sed etiam ab Oreo atque Eretria1 praesidiis, conventum ibi Euboicarum habuit
[2?]
civitatium admonitosque in quo statu rerum accepisset eos
et in quo relinqueret dimisit.
[3]
Demetriadem inde
proficiscitur;
[4]
deductoque praesidio prosequentibus
cunctis, sicut Corinthi et Chalcide, pergit ire in
Thessaliam, ubi non liberandae modo civitates erant,
sed ex omni colluvione et confusione in aliquam
tolerabilem formam redigendae.
[5]
nec enim temporum modo vitiis2 ac violentia et licentia regia turbati erant, sed inquieto etiam ingenio gentis, nec comitia nec conventum nec concilium ullum non per
seditionem ac tumultum iam inde a principio ad
nostram usque aetatem traducentes.
[6]
a censu maxime
et senatum et iudices legit potentioremque eam
partem civitatium fecit cui salva et tranquilla omnia
esse magis expediebat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.