Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
46. in Gallia L. Valerius Flaccus proconsul
circa Mediolanium cum Gallis Insubribus et Bois,
qui Dorulato duce ad concitandos Insubres Padum
transgressi erant, signis collatis depugnavit. decem
milia hostium sunt caesa.
[2]
per eos dies collega eius
M. Porcius Cato ex Hispania triumphavit. tulit in
eo triumpho argenti infecti viginti quinque milia
pondo, bigati centum viginti tria milia, Oscensis
quingenta quadraginta, auri pondo mille
[p. 536]
quadringenta.
[3]
militibus ex praeda divisit in singulos1 ducenos septuagenos aeris, triplex equiti.
[4]
Ti. Sempronius consul in provinciam profectus in
Boiorum primum agrum legiones duxit. boiorix
tum regulus eorum cum duobus fratribus tota gente
concitata ad rebellandum castra locis apertis posuit,
ut appareret dimicaturos si hostis fines intrasset.
[5]
consul ubi quantae copiae, quanta fiducia esset hosti
sensit, nuntium ad collegam mittit ut, si videretur
ei, maturaret venire: se tergiversando in adventum
eius rem extracturum.
[6]
quae causa consuli cunctandi, eadem Gallis, praeterquam quod cunctatio
hostium animos faciebat, rei maturandae erat ut,
priusquam coniungerentur consulum copiae, rem
transigerent.
[7]
per biduum tamen nihil aliud quam
steterunt parati ad pugnandum, si quis contra
egrederetur; tertio subiere ad vallum castraque simul
ab omni parte adgressi sunt.
[8]
consul arma extemplo
capere milites iussit; armatos inde paulisper continuit, ut et stolidam fiduciam hosti augeret et
disponeret copias, quibus quaeque portis erumperent.
[9]
duae legiones duabus principalibus portis signa
efferre iussae.
[10]
sed in ipso exitu ita conferti obstitere
Galli ut clauderent viam. diu in angustiis pugnatum
est; nec dextris magis gladiisque gerebatur res
[p. 538]
quam scutis corporibusque ipsis obnixi urgebant,2 Romani,
[11?]
ut signa foras efferrent, Galli, ut aut in
castra ipsi penetrarent aut exire Romanos prohiberent.
[12]
nec ante in hanc aut illam partem
moveri acies potuerunt quam Q. Victorius primi pili
centurio et C. Atinius tribunus militum, quartae
hic, ille secundae legionis, rem in asperis proeliis
saepe temptatam, signa adempta signiferis in hostes
iniecerunt.
[13]
dum repetunt enixe signum, priores
secundani se porta eiecerunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.