previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

44. ver sacrum factum erat priore anno, M. Porcio et L. Valerio consulibus. [2] id cum P. Licinius pontifex non esse recte factum collegio primum, deinde ex auctoritate collegii patribus renuntiasset, de integro faciendum arbitratu pontificum censuerunt ludosque magnos, qui una voti essent, tanta pecunia quanta adsoleret faciendos; [3] ver sacrum videri pecus quod natum esset inter kal. martias et pridie kal. maias P. Cornelio et Ti. Sempronio consulibus.

[4] censorum inde comitia sunt habita. creati censores Sex. Aelius Paetus et C. Cornelius Cethegus. principem senatus1 P. Scipionem consulem, quem et priores censores legerant, legerunt. tres omnino senatores, neminem curuli honore usum, [p. 532] praeterierunt. [5] gratiam quoque ingentem apud eum2 ordinem pepererunt, quod ludis Romanis aedilibus curulibus imperarunt ut loca senatoria secernerent a populo; nam antea in promiscuo spectabant. equitibus quoque perpaucis adempti equi, nec in ullum ordinem saevitum. atrium Libertatis et villa publica ab iisdem refecta amplificataque.

[6] ver sacrum ludique Romani votivi, quos voverat Ser. Sulpicius Galba consul, facti. cum spectaculo eorum occupati animi hominum essent, [7?] Q. Pleminius, qui propter multa in deos hominesque scelera Locris admissa in carcerem coniectus fuerat, comparaverat homines qui pluribus simul locis urbis nocte incendia facerent, ut in consternata nocturno tumultu civitate refringi carcer posset. [8] ea res indicio consciorum3 palam facta delataque ad senatum est. Pleminius in inferiorem demissus carcerem est necatusque.

1 senatus ed. mediolanensis 1505: senatum b M.

2 A.U.C. 560

3 consciorum ς: consociorum B: sociorum M.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (1881)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus English (Cyrus Evans, 1850)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D. Professor of Latin and Head of the Department of Classics in the University of Pittsburgh, 1935)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1883)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (46 total)
  • Commentary references to this page (9):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.12
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 31.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.24
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 33.44
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.28
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.52
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.52
  • Cross-references to this page (22):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (15):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: