Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
24. haec vaniloquentia primum Aristaenum,1 praetorem Achaeorum, excitavit.
[2]
“ne istuc” inquit
“iuppiter optimus maximus sirit Iunoque regina,
cuius in tutela Argi sunt, ut illa civitas inter tyrannum
Lacedaemonium et latrones Aetolos praemium sit
posita in eo discrimine ut miserius a vobis recipiatur
quam ab illo capta est.
[3]
mare interiectum ab istis
praedonibus non tuetur nos, T. Quincti; quid si in
media Peloponneso arcem sibi fecerint futurum
nobis est? linguam tantum Graecorum habent, sicut
speciem hominum;
[4]
moribus ritibusque efferatioribus
quam ulli barbari, immo quam immanes beluae
vivunt. itaque vos rogamus, Romani, ut et ab
Nabide Argos reciperetis et ita res Graeciae constituatis ut ab latrocinio quoque Aetolorum satis
pacata haec relinquatis.”
[5]
Romanus, cunctis undique
increpantibus Aetolos, responsurum se fuisse iis
dixit, nisi ita infensos omnes in eos videret ut sedandi
potius quam irritandi essent.
[6]
contentum itaque
opinione ea quae de Romanis Aetolisque esset,
referre se dixit quid de Nabidis bello placeret, nisi
redderet Achaeis Argos.
[7]
cum omnes bellum decressent, auxilia ut pro viribus suis quaeque civitates
mitterent est hortatus. ad Aetolos legatum etiam
misit, magis ut nudaret animos, id quod evenit, quam
spe impetrari posse.
1 A.U.C. 559
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.