Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
3.
Philippus quoque primo vere, postquam legati
ab Roma nihil pacati rettulerant,
[2]
dilectum per omnia
oppida regni habere instituit in magna inopia iuniorum.
absumpserant enim per multas iam aetates continua
bella Macedonas;
[3]
ipso quoque regnante et navalibus
bellis adversus Rhodios Attalumque et terrestribus
adversus Romanos ceciderat magnus numerus.
[4]
ita et
tirones ab sedecim annis milites scribebat, et emeritis
quidam stipendiis, quibus modo quicquam reliqui roboris erat, ad signa revocabantur.
[5]
ita suppleto exercitu secundum vernum aequinoctium omnis copias
Dium contraxit ibique stativis positis exercendo cotidie
milite hostem opperiebatur.
[6]
et Quinctius per eosdem
ferme dies ab Elatia profectus praeter Thronium et
Scarpheam ad Thermopylas pervenit.
[7]
ibi concilium
Aetolorum Heracleam indictum tenuit consultantium,
[8]
quantis auxiliis Romanum ad bellum sequerentur. cognitis sociorum decretis tertio die ab Heraclea Xynias
praegressus in confinio Aenianum Thessalorumque
positis castris Aetolica auxilia opperiebatur.
[9]
nihil
morati Aetoli sunt; Phaenea duce † sescenti pedites
cum equitibus quadringentis venerunt. ne dubium
esset, quid expectasset, confestim Quinctius movit
castra.
[10]
transgresso in Phthioticum agrum quingenti
Gortynii Cretensium duce Cydante et trecenti Apolloniatae haud dispari armatu se coniunxere nec ita
multo post Amynander cum Athamanum peditum ducentis et mille.
[11]
Philippus cognita profectione ab Elatia Romanorum, ut cui de summa rerum adesset certamen,
[12]
adhortandos milites ratus, multa iam saepe memorata
de maiorum virtutibus simul de militari laude Macedonum cum disseruisset, ad ea, quae tum maxime
animos terrebant quibusque erigi ad aliquam spem
poterant, venit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.