Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1.
haec per hiemem gesta; initio autem veris
Quinctius Attalo Elatiam excito Boeotorum gentem
incertis ad eam diem animis fluctuantem dicionis suae
facere cupiens, profectus per Phocidem quinque milia
ab Thebis, quod caput est Boeotiae, posuit castra.
[2]
inde postero die cum unius signi militibus et Attalo
legationibusque, quae frequentes undique convenerant,
pergit ire ad urbem, iussis legionis hastatis—ea
duo milia militum erant—sequi se mille passuum
intervallo distantibus.
[3]
ad medium ferme viae Boeotorum praetor Antiphilus obvius fuit; cetera multitudo
[p. 94]
e muris adventum imperatoris Romani regisque prospeculabatur.
[4]
rara arma paucique milites circa eos
apparebant; hastatos sequentes procul anfractus viarum
vallesque interiectae occulebant.
[5]
cum iam adpropinquaret urbi, velut obviam egredientem turbam salutaret, tardius incedebat; causa erat morae, ut hastati
consequerentur.
[6]
oppidani, ante lictorem turba acta,
insecutum confestim agmen armatorum non ante, quam
ad hospitium imperatoris ventum est, conspexere.
[7]
tum
velut prodita dolo Antiphili praetoris urbe captaque
obstipuerunt omnes; et apparebat nihil liberae consultationis concilio, quod in diem posterum indictum
erat Boeotis, relictum esse.
[8]
texerunt dolorem, quem
et nequiquam et non sine periculo ostendissent.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.