Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
37. sub haec tam varia fortuna gesta L.
[p. 376]
Furius Purpurio alter consul per tribum Sapiniam in1 Boios venit.
[2]
iam castro Mutilo appropinquabat cum,
veritus ne intercluderetur simul a Bois Liguribusque,
exercitum eadem via qua adduxerat reduxit et magno
circuitu per aperta eoque tuta loca ad collegam pervenit.
[3]
inde iunctis exercitibus primum Boiorum
agrum usque ad Felsinam oppidum populantes peragraverunt.
[4]
ea urbs ceteraque circa castella et Boi
fere omnes praeter iuventutem, quae praedandi causa
in armis erat—tunc in devias silvas recesserat—in
deditionem venerunt. in Ligures inde traductus
exercitus.
[5]
Boi neglegentius coactum agmen Romano,
rum, quia ipsi procul abesse viderentur, improviso
aggressuros se rati per occultos saltus secuti sunt.
[6]
quos non adepti, Pado repente navibus traiecto
Laevos Libuosque cum pervastassent, redeuntes inde
per Ligurum extremos fines cum agresti praeda in
agmen incidunt Romanum.
[7]
proelium celerius acriusque commissum quam si tempore locoque ad certamen
destinato praeparatis animis concurrissent.
[8]
ibi, quantam vim ad stimulandos animos ira haberet, apparuit;
nam ita caedis magis quam victoriae avidi pugnarunt
Romani, ut vix nuntium cladis hosti relinquerent.
[9]
ob has res gestas consulum litteris Romam adlatis
supplicatio in triduum decreta est. brevi post Marcellus consul Romam venit, triumphusque ei magno
[p. 378]
consensu patrum est decretus.
[10]
triumphavit in magistratu2 de Insubribus Comensibusque; Boiorum triumphi spem collegae reliquit, quia ipsi proprie adversa pugna
in ea gente evenerat, cum collega secunda.
[11]
multa
spolia hostium captivis carpentis travecta, multa
militaria signa; aeris lata trecenta viginti milia,
argenti bigati ducenta triginta quattuor milia. in
pedites singulos dati octogeni aeris,
[12?]
triplex equiti
centurionique.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.