Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
30. paucos post dies decem legati ab Roma
venerunt, quorum ex consilio pax data Philippo in
has leges est,
[2?]
ut omnes Graecorum civitates, quae in
Europa quaeque in Asia essent, libertatem ac suas
haberent leges; quae earum sub dicione Philippi
fuissent, praesidia ex iis Philippus deduceret vacuasque
traderet Romanis ante Isthmiorum tempus;
[3]
deduceret et1 ex iis, quae in Asia essent, Euromo Pedasisque et Bargyliis et Iaso et Myrina et Abydo et Thaso et Perintho:
[4]
eas quoque enim placere liberas esse;
de Cianorum libertate Quinctium Prusiae, Bithynorum
regi, scribere, quid senatui et decem legatis placuisset;
[5]
captivos transfugasque reddere Philippum Romanis
et naves omnes tectas tradere praeter quinque et
regiam unam inhabilis prope magnitudinis, quam
sedecim versus remorum agebant;
[6]
ne plus quinque
milia armatorum haberet neve elephantum ullum;
bellum extra Macedoniae fines ne iniussu senatus
gereret;
[7]
mille talentum daret populo Romano,
[p. 360]
dimidium praesens, dimidium pensionibus decem annorum.2
[8]
Valerius Antias quaternum milium pondo argenti vectigal in decem annos impositum regi tradit;
Claudius in annos triginta quaterna milia pondo et
ducena,3 in praesens4 viginti milia pondo.
[9]
idem nominatim adiectum scribit, ne cum Eumene Attali filio—novus is tum rex erat—bellum gereret.
[10]
in haec obsides accepti, inter quos Demetrius Philippi filius. adicit Antias Valerius Attalo absenti Aeginam
[11?]
insulam elephantosque dono datos et Rhodiis Stratoniceam Cariaeque alias urbes quas Philippus tenuisset;
Atheniensibus insulas datas Parum, Imbrum, Delum,
Scyrum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.