Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
20. multa egregie Rhodii pro fide erga populum
Romanum proque universo nomine Graecorum terra
marique ausi sunt,
[2?]
nihil magnificentius quam quod
ea tempestate, non territi tanta mole inminentis belli,
legatos ad regem miserunt, ne Chelidonias—promunturium Ciliciae est inclutum foedere antiquo
Atheniensium cum regibus1 Persarum—superaret:
[3]
si eo fine non contineret classem copiasque suas, se
obviam ituros, non ab odio ullo, sed ne coniungi eum
Philippo paterentur et impedimento esse Romanis
[p. 332]
liberantibus Graeciam.
[4]
coracesium eo tempore Antiochus2 operibus oppugnabat, Zephyrio et Solis et Aphrodisiade et Coryco et superato Anemurio—promunturium id quoque Ciliciae est—Selinunte recepto.
[5]
omnibus his aliisque eius orae castellis aut metu aut
voluntate sine certamine in dicionem acceptis, Coracesium praeter spem clausis portis tenebat eum.
[6]
ibi
legati Rhodiorum auditi. et quamquam ea legatio
erat quae accendere regium animum posset,
[7?]
temperavit
irae et legatos se Rhodum missurum respondit iisque
mandaturum ut renovarent vetusta iura cum ea
civitate sua maiorumque suorum et vetarent eos
pertimescere adventum regis: nihil aut iis aut sociis
eorum noxiae futurum fraudive;
[8]
nam Romanorum
amicitiam se non violaturum, argumento et suam
recentem ad eos legationem esse et senatus honorifica
in se decreta responsaque.
[9]
tum forte legati redierant3 ab Roma comiter auditi dimissique, ut tempus postulabat, incerto adhuc adversus Philippum eventu belli.
[10]
cum haec legati regis in contione Rhodiorum agerent, nuntius venit debellatum ad Cynoscephalas esse.
hoc nuntio accepto Rhodii dempto metu a Philippo
omiserunt4 consilium obviam eundi classe Antiocho;
[11]
illam alteram curam non omiserunt tuendae libertatis civitatum sociarum Ptolomaei, quibus bellum ab Antiocho imminebat.
[12]
nam alias auxiliis iuverunt,
[p. 334]
alias providendo ac praemonendo conatus hostis5 causaque libertatis fuerunt Cauniis, Myndiis, Halicarnassensibus Samiisque.
[13]
non operae est persequi ut quaeque acta in his locis sint, cum ad ea quae propria Romani belli sunt vix sufficiam.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.