Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
37.
ut ventum Romam est,
prius sociorum legati quam regis auditi sunt. cetera
eorum oratio conviciis regis consumpta est;
[2]
moverunt
maxime senatum demonstrando maris terrarumque
regionis eius situm,
[3]
ut omnibus appareret, si Demetriadem in Thessalia, Chalcidem in Euboea, Corinthum
in Achaia rex teneret, non posse liberam Graeciam
esse,
[4]
et ipsum Philippum non contumeliosius quam
verius compedes eas Graeciae appellare.
[5]
legati deinde
regis intromissi; quibus longiorem exorsis orationem
brevis interrogatio, cessurusne iis tribus urbibus esset,
sermonem incidit, cum mandati sibi de iis nominatim
negarent quicquam. sic infecta pace regii dimissi;
Quinctio liberum arbitrium pacis ac belli permissum.
[6]
cui ut satis apparuit non taedere belli senatum, et
ipse victoriae quam pacis avidior neque colloquium
postea Philippo dedit neque legationem aliam, quam
quae omni Graecia decedi nuntiaret, admissurum dixit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.