Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
34.
motus oratione Alexandri Philippus navem,
[2]
ut exaudiretur, propius terram applicuit. orsum eum
dicere, in Aetolos maxime, violenter Phaeneas interfatus non in verbis rem verti ait: aut bello vincendum aut melioribus parendum esse. '
[3]
apparet id quidem'
inquit Philippus 'etiam caeco', iocatus in valetudinem
oculorum Phaeneae; et erat dicacior natura, quam
regem decet, et ne inter seria quidem risu satis temperans.
[4]
indignari inde coepit, Aetolos tamquam Romanos decedi Graecia iubere, qui, quibus finibus Graecia
sit, dicere non possent; ipsius enim Aetoliae Agraeos
Apodotosque et Amphilochos, quae permagna eorum
pars sit, Graeciam non esse. '
[5]
an, quod a sociis eorum
non abstinuerim, iustam querellam habent, cum ipsi
pro lege hunc antiquitus morem servent, ut adversus
socios ipsi suos publica tantum auctoritate dempta
iuventutem suam militare sinant, et contrariae persaepe acies in utraque parte Aetolica auxilia habeant?
[6]
neque ego Cium expugnavi, sed Prusiam socium et
amicum oppugnantem adiuvi; et Lysimachiam ab"
Thracibus vindicavi, sed, quia me necessitas ad hoc
bellum a custodia eius avertit, Thraces habent.
[7]
et
Aetolis haec; Attalo autem Rhodiisque nihil iure
debeo; non enim a me, sed ab illis principium belli
ortum est;
[8]
Romanorum autem honoris causa Peraean
[p. 87]
Rhodiis et naves Attalo cum captivis, qui comparebunt, restituam.
[9]
nam quod ad Nicephorium Venerisque
templi restitutionem attinet,
[10]
quid restitui ea postulantibus respondeam, , nisi, quo uno modo silvae lucique
caesi restitui possunt, curam impensamque sationis
me praestaturum, — quoniam haec inter se reges
postulare et respondere placet.
[11]
extrema eius oratio
adversus Achaeos fuit, in qua orsus ab Antigoni primum, suis deinde erga gentem eam meritis, recitari
decreta eorum iussit omnis divinos humanosque honores complexa atque eis obiecit recens decretum,
[12]
quo ab se descivissent; invectusque graviter in perfidiam eorum, Argos tamen se iis redditurum dixit;
[13]
de Corintho cum imperatore Romano deliberaturum
esse quaesiturumque ab eo simul, utrum iisne urbibus
decedere se aecum censeat, quas ab se ipso captas
iure belli habeat, an iis etiam, quas a maioribus suis
accepisset.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.